1223. sedes Strigon. iam vacare dicitur (Fejér III. I. 395. 401. 403. VII. I. 214. Wenzel 1. c. VI. 419. 425.). Quia tamen in diplomatibus his datum diei non exponitur, diem obitus sui nonnisi approximative ex appositis regiminis annis determinare valemus. Omnia diplomata haec, unicum si excipias, quod errore calami a. 22. exhibet, (Fejér III. I. 404.) vigesimo regiminis Andreae II. regis anno signata sunt; iam autem combinatione per nos facta, cum certitudine eruimus, Andream hunc in diplomatibus suis a. 1223 - 1235. editis annos regiminis sui vel a morte Emerici Regis, seu a. 30. Nov. a. 1204., vel a coronatione Ladislai III. seu a 26. Aug. 1204. computare. Adeoque diplomata superius citata vel post 26. Aug., vel post 30. Nov. a. 1223. edita sunt, sicque etiam Joannes noster hoc circ. tempore diem suum ultimum obire debuit. Et revera non ante exitum huius anni vita functum, litterae Papales 31. Jan., 11. Apr. et 7. Oct. ad illum directae (Vide Nros. 255. 256. et 257.) clare ostendunt. Mense circ. Nov. obiisse illum, inde concludimus; quia diplomata regia sedem Strigon., ut vidimus, hoc circ. tempore vacare dicunt, litterae autem papales 12. et 13. Dec. editae (vide Nrum. 259. et Fejér III. I. 421.) illum adhuc in vivis existentem supponunt; non ergo diebus his adhuc fama obitus sui Romam pertigerit; adeoque non longe ante fatis cesserit. - Diploma quod Fejérius (III. I. 323. et VII. V. 224.) ad a. 1221. producit, in quo sedes Strigon. pariter vacare dicitur, in dato manifeste depravatum est, quod vel annus regiminis sic confuse: „regni nostri decimo et octavo nono,” appositus, abunde ostendit.
259.
1223. 13. Dec. - Honorius PP. III. Archiepiscopo Strigon. ut sententias per Episcopum Transilvanum in incolas terrae Borzae equitum Teutonicorum indebite latas, si Episcopus ipse eas non revocaverit, „tanquam a non suo iudice promulgatas, denunciet esse nullas.” Datum Laterani Id. Dec., P. a. 8.
Fejér Cod. dipl. III. I. 420 - 22., Theiner Mon. Hung. I. 43. - Die praecedenti hoc in merito Episcopo Transilv. scripsit. Ib.
260.
1223. - Conventus Cruciferorum Strigon. terram suam in Hetény vendit Hogel Archidiacono Comaromiensi.
Johannes Magister et totum Capitulum Hospitalis Sancti stephani Regis