Hvngarie, ad quos littere presentes pervenerint, oraciones in domino. Cum sola negocia, stili officio assignata, subsistant, nec a ruminatione mortalium possint evanescere; racio persuadet, vt quod in presenti geritur, viuacium scripturarum testimonio confirmetur. Vniuersitatem igitur tam presencium, quam succedencium nosse volumus, quod terram nostram, quam in villa Heten ad dvo aratra cum pratis et fenetis habuimus, Hogel Archidiacono de Kamaron, pro tribus Marcis argenti, quia instabat nobis causa mittendi pecuniam vltra mare, vendidimus cum consensu omnium convillanorum eius, pro quibus consentaneis isti fuerunt procuratores: Mathias et Andreas sacerdotes, Zeha et Pentek clericus, de quorum progenitoris donatione in ivs Domus nostre cesserat; ita, quod dictus Archidiaconus cuicumque uellet, hereditario iure conferret et si eius heres penitus sopiretur, predicti villani si terram sepedictam vellent redimere, Ecclesie Sancti Adalberti tres Marcas argentj persoluant. Alioquin ipsam terram dicta ecclesia iure perpetuo possideat. Qvod vt ratum ac stabile perseueret, nec processu temporum super hoc possit exoriri calumpnia, presencium auctoritate et nostri sigilli munimine fecimus corroborari. Anno dominice incarnacionis Mo. CCo. XXIIIo. Datum per Manus Floriani scolastici dicte DoMVS.
A B C D
Fragm. sigilli e rubra et flava sericea zona pendet. Orig. pulcherrime exaratum in Arch, Prim. Sec. Lad. C. fasc. 1. Nro. 1. - Edidit Fejér 1. c. III. I. pag. 428.
261.
1223. - Homines de villa Dorog pro terra quinque aratrorum, metis separanda Capitulo Strigon. terram campestrem ad totidem aratra et de terra arabili viginti quinque iugera, absque metis, cedunt coram Conventu Cruciferorum Strigon.
A B C D
Cum omnia sint transitoria et caduca, racio exigit, ut tacta presencium perveniant ad aures sequencium per scripta, Ego ergo Johannes, Magister hospitalis domus sancti Stephani regis Hungarie, ceterique fratres eiusdem domus, videlicet Visuntinus custos, Hemericus decanus, Thomas et ceteri fratres eiusdem domus, tam clericj, quam laicj, significamus omnibus, presentes litteras inspecturis, quod constitutus in presencia nostra Chepanus, filius Mochov, de villa Kurol, qui se pristaldum Jule comitis Palatinj esse asserebat, proposuit, quod Canonicj strigonienses homines de villa Buruth, ipso mediante, ad presenciam Palatinj conuocantes, contra ipsos proposuerunt, quod in eadem villa terram habereut ad Quinque aratra, Quod illi non negantes, ita esse, sicut Canonicj asserebant, publice sunt confessi.