Precepit ergo iudex eidem pristaldo, ut dictam terram, metis distinctam, dictis Canonicis assignaret. Verum post hoc dictj Canonicj et villanj sic inter se composuerunt, ut de terra campestri ad Quinque aratra et preterea de terra culta ad uigintj Quinque iugera, absque metis, sub testimonio litterarum, prefatj canonicj in villa prefata possiderent. De predictis autem Canonicis duo, videlicet Salamon decanus et Paulus succentor, et de villanis sex homines, videlicet Bebus, Vz, Arva, Pouka, Budov et Budurog coram nobis presentes affuerunt, qui ea, que pristaldus in suprascriptum modum nobis proposuit, uera esse sunt professi. Postulauerunt ergo communiter, ut in huius rei testimonium litteras nostras concederemus. Ad quorum peticionem presentem paginam confecimus et sigilli nostri munimine roborauimus. Anno ab incarnatione dominj Mo. CCo. XX. Tercio.
A tergo: „litere Capituli Strigon. pro terra Burd;” tum a diversis manibus: „Brud” „Buruth” et „Dorogh.” Sig. e corrigia pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 41. fasc. 1. Nro. 1. - Ed. Fejér 1. c. III. L 427.