XX.
THOMAS I.
1224.
Primum ut Vicecancellarius, mox dein ut Cancellarius occurrit a. 1209.[407], quo munere ad annum usque 1216. fungebatur. Praeterea a. 1211. Vesprimiensis[408]; a. 1212. Cibiniensis et Vesprimiensis[409], ac eodem anno separatim Cibiniensis[410], tandem ab a. 1212 - 1217. Albensis Praepositus erat.[411] A. 1212. Albensis Praepositus et totius Hungariae Cancellarius,[412] alias vero aulae regiae Cancellarius, a. autem 1214., errore probabilius calami, Vice Cancellarius[413] appellatur. A. 1217. ad episcopatum Agriensem promotus fuit, nam in diplomatibus regiis huius anni ut Electus[414] comparet; sed hoc anno etiam confirmatus fuerit, quia in uno diplomate iam episcopus Agriensis nominatur.[415] - Anno eodem Andreae Regi in Palaestinam proficiscenti comes adhaesit; quod ipse rex his verbis testatum facit: „ qui nobiscum in ultramarinis partibus divino tunc temporis vacabant servitio, Petri videlicet Geuriensis Episcopi, et Thomae Agriensis electi -”[416]. Eodem circ. anno causam castrensium de Borsod contra Demetrium Comitem ipsorum, e commissione Regis cum Salamone bano diiudicat. Tum iterum eosdem castrenses in alia causa ad examen ferri candentis Varadinum misit.[417] 1220. 25. Aug. Honorius III. sententiam, qua Archiepiscopum Strigon. ob episcopum Quinqueecclesiensem consecratum a beneficio suspendit, exsequendam Thomae nostro comittit (Vide Nrum. 231.) A. 1221. 29. Jan. iterum in causa Episcopi Quinqueecclesiensis[418] provocatur. Anno 1222. 21. Jan. causa Praepositi Aradiensis illi commendatur.[419] 28. Maii Papa informari per illum de sponsalibus a Bela rege contractis desiderat,[420] 15. Dec. autem illi iniungit,
[407] Vide Nrum. 183. et Fejér Cod. dipl. III. I. 89.
[408] Fejér ib. 107. 116.
[409] Ib. 116. 123. 125.
[410] Ib. 120.
[411] Ib. 117. 175. 202.
[412] Ib. 117. 126.
[413] Ib. 151.
[414] Ib. 201. 206 210. 214. 227. 236. 242.
[415] Ib. 199.
[416] Ib. 236.
[417] Regestrum de Varad. ap. Endlicher Mon. Arpad. 703. 736.
[418] Theiner Mon. I. 27.
[419] Vide Nrum. 250.
[420] Theiner 1. c. 33.