283.
1226. - Nicolaus cum sociis suis, quos Vrias abbas Montis Pannoniae servientes Ecclesiae suae esse asseruit, se coram Nicolao Palatino ab antiquo liberos esse „proclamauerunt et priuilegium Regis Bele super libertate sua se eciam habere sunt professi. Cumque illud priuilegium in statuto termino coram Archiepiscopo Strigon. et aliis multis nobis presentassent, et diligenter ipsum una cum Archiepiscopo et omnibus alijs ydoneis et discretis ecclesiasticis personis inspexissemus, compertum omnino esse falsum.”
E litteris eiusdem Palatini. Wenzel 1. c. I. 221.
284.
1227. 11. Jan. - Honorius PP. III. mandat Archiepiscopo Strigon. „quatenus iniuncte tibi predicationis officium exerceas studiose, magnos et parvos secundum datam tibi a Deo prudentiam sedulis exhortationibus inducendo, ut in instanti Augusto, quo generale passagium est indictum, impendant suum dicte terre sancte subsidium modis omnibus, quibus possunt. Crucesignatos autem, ut occasione cessante in ipso passagio transeant, efficaciter moneas et si necesse fuerit per censuram ecclesiasticam, nisi quos evidens necessitas excusaverit, sublato appellationis impedimento, compellas.” Datum Laterani III. Idus Jan., P. a. XI.
In e. m. Archiepiscopo Coloc., episcopo Geuriensi. cet. - Theiner Mon. Hung. I. 70., Wenzel 1. c. I. 226.
285.
1227. 13. Jan. - Honorius PP. III. Archiepiscopo Strigon. nuntiat, se imperatorem Romanorum cruce signatum sub beati Petri protectione suscepisse, mandatque „quatenus si qui - - ipsius Imperatoris honores et iura, que infra fines tue metropolis - - obtinet, invadere vel miBuere - - presumpserint, huiusmodi presumptores, - - ut a sua presumptione desistant, - - per excommunicationem - - cogas.” Datum Laterani Idibus Jan., P. a. 11.
Theiner Mon. Hung. I. 71., Wenzel 1. c. I. 227. - Imperator Rom. nulla, quod sciam, infra ambitum Metropolis Strigon., iura obtinebat.