- - si piis eorum desideriis condescendas, intermisso dicte peregrinationis itinere, - - Archidiaconum de Zala ad nos destinare curasti, - - supplicans, ut tibi hoc faciendi, non obstante voto predicto, licentiam preberemus; et quia magis fructificare poteris, si apostolice sedis legatione fungaris, cum auctoritas semper consveverit multum favoris habere in Cumania et Brodnic terra illa vicina, de cuius gentis conversione speratur; legationis officium tibi committere dignaremur, per quod habeas potestatem in eisdem terris vice nostra predicandi, baptizandi, edificandi ecclesias, ordinandi clericos, necnon et creandi episcopos. - - Cum igitur - - de tue caritatis ardore geramus fiduciam pleniorem, accedendi ad dictas provincias licentiam tibi concedimus postulatam, devotioni tue super predictis plene legationis officium in eisdem provinciis committentes. Datum Anagnie II. Kal. Aug., P. a. 1.
Theiner Mon, Hung. I 86. - Katona Hist. Crit. V. 509. - Fejér Cod. dipl. III. II. 119.
289.
1227. 20. Aug. - Gregorius PP. IX. Waciensi et Nitriensi Episcopis ac Abbati Varadiensi iniungit, ut si Canonici Albenses arbitrium Archiepiscopi Strigon., tunc Vesprimiensis Episcopi et eius collegarum, in quos partes sub certa pena compromiserunt, in causa, ratione certarum decimarum per Abbatem Montis Pannoniae contra ipsos mota prolatum, observare nollent, contra eos, soluta prius poena, procedant. - Datum Anagnie XIII. Kal. Sept. Pont. a. 1.
Orig. in Arch. Montis Pann. Wenzel 1. c. I. 243.
290.
1227. 15. Sept. - Gregorius PP. IX. ad querelam Abbatis et Conventus Montis Pannoniae, quod Archiepiscopus Strigon., tunc Vesprimiensis Episcopus, quandam eorum capellam cum suis hedificiis incendi fecerit, et monachos, existentes ibidem, bonis omnibus spoliari,” et cum super hoc ad Archiepiscopum Colocensem Apostolicas litteras impetrassent, „dictus Strigoniensis Sedem Appstolicam appelIasset sed appellationem suam non est infra tempus legitimum prosecutus;” - iniungit Episcopo, necnon Praeposito et Cantori Jauriensi, „quatenus si ita est, negotium ad priores iudices