remittatis; alioquin supersedentes eidem, condempnetis in expensis legitimis impetrantes. - Datum Anagnie XVII. Kal. Oct. Pont. a. 1.
Orig. in Arch. Montis Pann. Wenzel 1. c. I. 246.
291.
1227. - Bela iunior Rex Ecclesiae Strigon. quatuor mansiones Castrensium in AranyosVincz confert.
Bela, dej gracia Rex primogenitus Regni Hungarie, omnibus xpi. fidelibus, tam presentibus, quam futuris, presens inspecturis, salutem et graciam. Cum ecclesia, que mater est omnium, per regum dotalicia (?) debeat sublimari; Ad uniuersorum noticiam volumus peruenire, quod cum Strigoniensis ecclesia, quia ab ipsa, tamquam a matre ceterarum et magistra, ecclesiastica recepimus sacramenta, prerogatiua gaudere debeat speciali, concessimus ad peticionem fratrum eiusdem ecclesie, in ultrasiluanis partibus quatuor mansiones castrensium, in predio eorundem, quod Oranas Winc appellatur, commorantes et ad comitatum Torda spectantes, scilicet Bicca et Nel, cum alijs duobus socijs eorum, ut dicte ecclesie secundum suam libertatem seruirent. Vt autem hec nostra concessio irretractabilj gaudeat libertate, nec per alicuius suggestionem possit in irritum reuocari; litteras nostras presentes capitulo concessimus, nostri sigilli munimine Roboratas. Datum per manus Mathie prepositi Zagrabiensis, Aule nostre cancellarij. Anno Mo CCo XXVIIo. Pous magistro tauarnicorum nostrorum et comite Albensi et Pousa vojuoda exsistentibvs.
Sig. e serico cinericio pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 66. fasc. 1. Nro. 3. - Ed. Cod. Strig. II. 29.
292.
1227. - Capitulum Strigon. super quarta parte villae Fys litteras per manus magistri Benedicti Lectoris Strigon. edit.
Fejér Cod. dipl. III. II. 485.