sive in Colochensi provincia, sive in Curia domini regis, vel filiorum suorum, vel alibi presumat divina celebrare. - - Quia vero regie celsitudini - - deferre volumus, nondum in personam ipsius sententiam tulimus, eius correctionem expectantes. Consiliarios autem eius, quorum consilio ipse retrahitur et retardatur a correctione supradictorum excessuum, et quorum suggestione Sarracenos exaltavit et publicis prefecit officiis, excommunicationis sententia innodamus. Dionisium vero Comitem Palatinum non solummodo ob causam predictam, ymo multis aliis de causis, nominatim excommunicavimus, utpote qui non solummodo quam plures ecclesiasticas personas rebus suis, beneficiis et ecclesiis spoliavit, ymo aliquos viros ecclesiasticos fecit percuti et inhoneste tractari; ut de iniuriis et violentiis preposito et plebanis de Scepus, per ipsum et suos illatis, ad presens taceamus, tacere tamen nolumus, quod magistrum Johannem prepositum Poson. alapis fecit cedi et tractari inhoneste, nec de hoc ecclesie, nec passo iniuriam satisfecit; preterea Sarracenos et falsos christianos in sua malicia protegit et tuetur, aliquos etiam in suis prediis recipiendo. Nicholao camerario, Magistrorum[465] tawarnicorum, dum sit domini regis consiliarius, et eius consilio omnia regis et camere negocia disponantur, damus inducias usque ad diem cene Domini proxime venturum, ut interim que per ipsum in predictis articulis perperam acta sunt, studeat emendare: alioquin extunc sciat se nominatim excommunicatum et ab omnibus evitandum. Preterea Samuelem quondam Comitem camere nominatim excommunicavimus, pro eo, quod ipse infamatus et convictus de heresi, in purgationem et correctionem sui erroris assumpta cruce, dato et recepto ad hoc termino, ut debeat[466] ultra mare, et non ivit, ymo Sarracenos et falsos christianos similes sui, substinet et defendit. Item - - interdicimus, ne aliquis christianus in aliquo commercio, vel contractu, vel alio modo communionem habeat aliquam cum aliquo Sarraceno, donec omnes Sarracenos baptizatos, vel baptizari volentes, vel baptizatorum filios, sive sint Ungari, sive Bulgari, sive Cumani, vel cuiuscunque nationis homines restituant et dimittant, sive apud eos in servitute, sive in libertate fuerint commorati. - Igitur - - vobis mandamus - - -, quatinus predictum[467] observetis, et per vestram diocesim - - faciatis promulgari et firmiter ab omnibus observari. Si qui vero sacerdotes - - ipsum interdictum - - non observabunt, - - in perpetuum ab executione sui officii sint suspensi, nisi per apostolicam sedem - - fuerint restituti. Si autem dubitatis an mandatum summi pontificis habeamus, ad nos mittatis aliquos, quibus fidem adhibeatis, qui videant et legant litteras domini pape, et vobis referant veritatem.
Datum deest. Litteras has „Jacobus Prenestinus electus apostolice sedis legatus, Ugerinus
[465] Katona et Fejér rectius: magistro.
[466] Iidem: eat.
[467] Iidem: interdictum.