Ugerinus Colocensis archiepiscopus, Stephanus Zagrabiensis, Basilius Chenadiensis, Benedictus Varadiensis, Innocentius Syrmiensis, Bartholomeus Quinqueecclesiensis, Bricius Waciensis, Gregorius Jeuriensis, Cletus Agriensis, Bartholomeus Vesprimiensis, Jacobus Nitriensis, Theodoricus primus Cumanensis Episcopi” Budae a. 1232. mense Decembri, transcribunt et sigillis suis muniunt, atque interdictum ubique promulgatum fuisse, his testantur: „Quam (formam interdicti) nos Episcopi, qui tunc presentes eramus in regno, confitemur et recognoscimus, sub eodem tenore ad nos fuisse destinatam. Nos vero, scilicet Jeuriensis, Zagrabiensis, Vatiensis Episcopi, qui tunc absentes eramus, confitemur eandem formam ad Capitula ecclesiarum nostrarum, sicut ab ipsis pro certo audimus, fuisse transmissam et ab eis deligenter observatam.” (Theiner Mon. Hung. I 107.; Fejér Cod. dipl. III. II. 311.) - Katona (Hist. Crit. V. 635.) et Fejér (Cod. dipl. III. II. 295.), qui post Raynaldum initium litterarum harum ignorabant, eisdem datum confirmationis praedictae tribuunt; omnino erronee; interdictum enim, ut Nrus. 328. abunde testatur, „ad principium quadragesimae,” adeoque circa 25. Februarii; die nempe Cinerum, promulgatum fuit, litterae ergo hae paulo ante signari et dimitti debuerunt.
328.
1232. 16. Maii. - Andreas II. Rex se et regnum interdicti, quosdam autem familiares suos excommunicationis sententia per Archiepiscopum Strigon. innodatos esse querulatur.
Sanctissimo in Christo patri G. - - summo Pontifici A. - - Rex Hungarie. - - Cum nuper ad principium quadragesime modo catholice pietatis tam ego, quam regni mei incole, unusquisque ad nostram ecclesiam conveniremus, ut hiis sacris diebus, lacrimis et penitentia dicatis, vota nostra domino reddentes, sacrosancta ieiunia susciperemus; subito R. Strigon. archiepiscopus occasione auctoritatis, ut asserit, a vobis suscepte, in me et regni mei colonos et universaliter per totam Hungariam, sententiam intulit interdicti, et quosdam meos familiares, filiorumque meorum, principes non confessos vel convictos, sententia excommunicationis innodavil. - - Licet igitur sententie tam aspere et immerite iniuriam merito deferre non deberem, tamen facte quoquomodo nulla prorsus atrocitate insultavi, sed potius mitissima mansvetudine tolleravi, mittendo karissimum meum primogenitum B. inclytum regem et omnes regni mei principes ad predictum Archiepiscopum, primo, secundo tertio multipliciter eum exortans, imo fere flebiliter supplicans eidem, ut pro quibuscumque excessibus vel excessui similibus divina mihi et regno interdixit, eosdem salvo iure regis corrigam, si correctione digni inveniantur, ad ipsius mandatum, ut ob hoc nihilominus me et regnum ab hoc execrabili exilio eripiens, a maternis permittat uberibus recreari, a quo vix per multiplices precum instantias tam episcoporum, quam aliorum virorum religiosorum ac prelatorum obtinere potui, ut a feria quarta a parasceve, usque ad festum sancti regis Stephani proxime venturum