sententiam revocat[468] interdicti.[469] - - Sanctitati vestre pro pudore, mihi per Archiepiscopum Strigon. illato, conqueror, querimonieque mee seriem - - in ore - - Dionisii Comitis Palatini, Symonis Comitis Jeuriensis et - - Rembaldi Magistri hospitalis per Hungariam et Sclavoniam positi, sanctitatem vestram per ipsos tamquam per sollempnes meos nuntios - - visitans et certificans eandem, quatenus quidquid predicti nuntii - - tractaverint, - - firmum habeatis, fidem eis adhibentes indubitatam, tamquam si oretenus vestram alloquerer sanctitatem. - - Datum in Insula Bubalorum in proxima dominica ante ascensionem domini. Regni nostri anno 29.
D'Achery Spicil. III. 610., et Mansius (ap. Raynald ad a. 1232.), Theiner Mon. Hung. I. 104, ac Fejér Cod. dipl. III. II. 299. Katona autem Hist. Crit. V. 641 - 645. annos regiminis secutus, ad a. 1233. ponit; sed in annis his error cubare debet; quia ut Nro. 330. videbimus, papa Archiepiscopum iam 22. Jul. a. 1232. ad revocandam censuram provocat, epistola ergo haec necessario ante diem hunc Romam expediri debuit.
329.
1232. 15. jul. - Gregorius PP. IX. compositionem, inter Abbatem Montis Pannoniae et Archidiaconatum Simigiensem super decimis initam, per Episcopum Vesprimiensem observari praecipit. „Alioquin ven. fratri nostro Nitriensi Episcopo et de Chut et de Rabacuz Archidiaconis Strigoniensis et Geuriensis Diocesium, per litteras nostras iniungimus, ut te in executione mandati nostri cessante, ipsi illud, hac uice appellatione postposita, exequantur. - Datum Spoleti Id. Jul., Pont. a. 6.”
Orig. in Arch. Montis Pann. Wenzel 1. c. I. 300. - Archidiaconatum de Csut in Dioecesi Strigon. exstitisse, hoc unicum est vestigium.
330.
1232. 22. Jul. - Gregorius PP. IX. Archiepiscopum Strigon. censuris supersedere iubet.
Gregorius - - Archiepiscopo Strigon. in Cumania apostolice sedis Legato. - - Cum - - Penestrinum electum ad partes Ungarie Legatum - - providerimus destinandum, - - mandamus, quatenus circa excommunicationis et interdicti sententias, quas in familiares Ungarie Regis illustris et Regnum ipsius tulisse diceris, et postmodum ad certum terminum revocasse, - -
[468] Katona et Fejér rectius: removeat.
[469] Rex occasione hac, ut litterae Gregorii PP. IX. a. 1233. 12. Aug. testantur, iuramento se obligavit ad emendationem Theiner Mon. Hung I. 115.