sindicus nomine abbatis et Monasterij restitui postulauit. Magister uero Albeus, eiusdem Archiepiscopi procurator, eundem reconueniens sindicum, ab auditore petebat eodem, Abbatem ipsum ab amministratione predicti Monasterij penitus amoueri, tamquam qui nec postulatus, nec electus canonice, nec ab ipso Archiepiscopo aut de mandato suo confirmatus seu institutus fuerat in abbatem. Verum cum super hijs coram auditore prefato lis fuerit legitime contestata, nec super premissis potuerit apud sedem apostolicam de ueritate liquere; discretioni uestre per apostolica scripta mandamus, quatenus recepto hinc iude a partibus iuramento de ueritate dicenda, facieutes eas proponendis hinc inde interrogationibus respondere; testes quos utraque pars coram uobis duxerit producendos, legitime recipere ac diligenter examinare curetis, causam ipsam, si de parcium uoluntate processerit, fine debito terminantes et facientes, quod decreueritis, auctoritate nostra firmiter obseruari. Alioquin eam sufficienter instructam, ad nostram presentiam remittatis, prefigendo partibus terminum conpetentem, quo nostro se conspectui representent, iusiam dante domino sentenciam recepture. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio uel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam, appellatione cessante, cogatis ueritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hijs exequendis potueritis interesse, duo uestrum ea nichilominus exequantur. Nullis litteris ueritati et iustitie preiudicantibus, a sede apostolica impetratis, Datum Asisij XV, kal. Oct., Pontificatus nostri Anno Nono.
Tardior manus adiecit: Iste papa fuit anno 1241. - Bulla deperiit. Orig. in Areh. Aerarii Reg. Hung. Acta Eccl. Fasc. 25. Nro. 45. - Fejér Cod. dipl. IV. I. 46. qui erronee XVI. kal. Oct. 1236. datum scribit; Theiner Mon. Hung. I. 136; Wenzel 1. c. I. 342.
372.
1235. 26. Sept. - Gregorius PP. IX. ad querelam Praepositi Orodiensis, „quod cum Prepositura sua Regalis existat, ad nos in spiritualibus pertinens pleno iure, - - Strigon. Archiepiscopus, qui non est diocesanus vel metropolitanus ipsius, iurisdictionem sibi tam in eius persona, quam dicta prepositura usurpare contendens post appellationem ad nos interpositam, excommunicationis sententiam protulit in eundem;” committit Abbati de Pelis et eius collegis, ut eundem Praepositum „recepta idonea cautione,” absolvant et partibus terminum ad comparendum Romae praefigant. - - Datum Asisii VI. kal. Oct., P. a. 9.
Theiner Mon. Hung. I. 137., Katona Hist. Crit. V. 743., Fejér Cod. dipl. III. II. 457.