373.
1235. - Andreas II. litteras suas Nro. 375. exhibitas, novo sigillo suo confirmat.
Andreas, dei gracia rex Hungarie, Vniuersis xpi. fidelibus, presentem paginam inspecturis, Salutem et omne bonum, Cum ea, que regia confert uel confirmat auctoritas, legum imperatrix, salua semper et inconcussa permanere debeant in posterum; ad uniuersorum noticiam uolumus peruenire, quod cum de adulteracione dupplicis sigilli nostri antiqui nobis liquido constiterit, propter quod ipsum in medium secari fecimus[474] coram nobis; fratres Capituli Strigon. nobis litteras, sub eodem sigillo continentes, exhibuerunt, humiliter supplicando, ut ipsas auctoritate renouati sigilli nostri dignaremur renouare. Nos uero peticionem dictorum fratrum fauore debito prosequentes, dictas litteras de uerbo ad uerbum, quarum tenor subsequitur, presenti pagine iussimus commendare: Sequitur Nrus. 375.
Vt ergo tam predecessorum nostrorum liberaliter facta donacio, quam postmodum a nobis earumdem confecta confirmacio salua semper et inconcussa permaneat in posterum; presentem paginam concessimus, dupplicis sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum anno gracie Mo. CCo. XXXo. V. Regni autem nostri anno XXXo.IIo.
Fragm. sigilli e roseo, flavo et caeruleo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 24. Fasc. 1. Nro. 5. - Ed. Fejér 1. c. III. II. pag. 418.
374.
Sine dato. - Andreas II. villam Szebelléb Capituli Strigon. ab omni in Comitatu Hontensi tributo eximit.
A. dej gracia Hvngarie Rex, omnibus, ad quos littere presentes peruenerint, salutem. Vniuersitatj vestre significamus, quod considerata fidelitate Capitulj Strigon., villam Capitulj Strigon. in Hvntensi parrochia, qve Scebehleb appellatur, ab omnj tributo exemimus in eodem comitatv. Qvare districte precipimus, qualenus nullus super hospites, uel alios homines eiusdem ecclesie, in eadem villa commorantes, tributum in aliquo foro, uel loco Huntiensis comitatus recipere presumat; quod si fecerit, indignacionem regiam se nouerit incursurum.
Sigillum e zona membr. pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 15. Fasc. 2. Nro. 9. - Ed. Cod. Strig. II. 25. - Diploma hoc, ut e Nro. 253. coniicere licet, ca. a. 1222. editum fuerit.
[474] Fejér: sequestari iussimus!