iam tociens dictum monasterium inquietari super ipso, seu molestari; presentes, in perpetuam rei firmitatem, litteras duximus concedendas, dupplicis sigilli nostrj munimine perenniter roboratas. Datum in Zolum Anno gracie Millesimo CCo XXXo Septimo, XIIo kalendas Decembris, Regni autem nostrj Anno Tercio.
Sig. e serico roseo et albo pendebat. Orig. pulchre exaratum in Arch. Cap. Strig priv. Lad. 40. fasc. 1. Nro. 8. - Ed. Cod. Strig. II. 46., Wenzel 1. c. VII. 33.
402.
1237. - Dionysius Palatinus terram Okol Benedicto filio Cena contra populos ecclesiae Strigon. de Parachan adiudicat.
D. dei gracia palatinus et comes de Zounuk, uniuersis, presens scriptum inspecturis, salutem in salute fidelium. Vestre Vniuersitati tenore presencium duximus significandam, quod cum Beneduc, filius Cena, de uilla Oquol, conquereretur domino Bele regi Illustri super destruccione metarum sue terre hereditarie de Ocol per populos ecclesiae Strigon. de uilla parachan, dictus rex causam ipsius cum populis predictis nostro commisit iudicio uentilandam; citatis ergo eisdem populis ad nostram presenciam, Jobagiones ecclesie iamdicte, Jacob scilicet filius Sygart, et Mahias (sic) officialis Archiepiscopi iamdicti iuxta populos astiterunt, respondentes ipsas metas destructas per eiusdem Benedicti patrem, nomine Cenam, ui fuisse eleuatas, prius sibi ipsa terra uiolenter occupata, terra inquam quatuor aratrorum, cum esset ecclesie, addentes, metas, que nondum sunt destructe, esse falsas et destruendas. Obiciente contra hoc Benedicto supradicto, quod ipsa terra inclusis sibi uineis et siluis et alia utilitate, sique ibi continentur, sua esset hereditaria et indebite metas sue terre fuisse destructas per populos supradictos, ipsa terra sibi cedente ex diuisione, que fieri consu euit persingulas generaciones in Hungaria; et quod prefati iobagines terram ecclesie asserebant, interrogauimus, si super possessione ipsius terre, sicut ecclesi e solent habere ex consuetudine antiqua, haberent priuilegium, quod combustum esse subiunxerunt. Auditis ergo partis utriusque allegacionibus, adiudicauimus, ut testes adducerent. Ceterum in die, a nobis assignato, Benedictus testimonio sui generis et commetaneorum suorum, aliorumque proborum virorum, eandem terram suam esse hereditariam honestissime comprobauit et metas super eam existentes, extra tenorem iusticie et indebite fuisse destructas et insuper ipse Benedictus de sua confidens iusticia, suscipiebat, quod si Robertus archiepiscopus Strigon. super fidem suam dicere presumeret, terram sepedictam in Ius ecclesie pertinere, ipse Benedictus a se deperire sustineret;