quod archiepiscopus facere recusasset, de testibus ipsius Benedicti octo homines ad prestandum sacramentum adiudicauimus, predictis iobagionibus suseipientibus, quorum nomina sunt hec: Tyburcius filius Forcos, quenez filius quenez, Cozma filius pauli, Elec filius Nicolai, Chuqram (?) comes, Bacha, Ipolt comites, Karachta, quos prestitisse sacramentum per litteras Capituli Nitriensis percepimus. Vnde ipsum Benedictum, tamquam in hac parte iustificatum, in possessionem eiusdem terre per nostrum pristaldum Gregorium filium Serephel de uilla Veche, fecimus introduci, et quod nullus in hac parte eidem pristaldo, ut ipse nobis retulit, fuit contradictor, sepedicto B. ipsam terram statui fecimus perpetuo possidendam, quod aduersarij eorum conuicti fuerint in hac parte. Et ne huius rei series possit aliquatenus irritari, sed ut rata ac stabilis permaneat, presentes litteras concessimus, sigillo nostro munitas. Datum anno uerbi incarnati Mo. CCo. XXXo. septimo.
Pars sigilli e flavo et caeruleo serico dependet, crucem duplicatam radiis corruscantem exhibens. Orig. in Arch. Cap. Strig. publ. Capsa 2. fasc. 9. Nr. 2.
403.
1237. - Dionysius Palatinus terram quandam „in introitu Kenesna cum Ticia per latitudinem et longitudinem dicte terre - - et lacum Miroht” Abbati Montis Pannoniae adiudicat, eumque „per magistrum Albei Archidiaconum Nitriensem et Canonicum Strigon., domini Regis pristaldum” introduci curat.
Wenzell. c. II. 71.
404.
1238. 27. Jan. - Gregorius PP. IX. Strigon. et Colocensi Archiepiscopis et universis Hungariae episcopis demandat, „ut contra Assanum et terram suam predicent verbum crucis, illam cruce signatis, illuc in personis vel rebus laborantibus, indulgentiam concedentes, que conceditur transeuntibus in subsidium terre sanctae,” - Datum Laterani VI. kal. Febr., P. a. 11.
Theiner Mon. Hung. I. 160. 161. - Fejér Cod. dipl. IV. I. 103.