405.
1238. 20. Jan. - Bela IV. Rex Domui hospitalis Jerosolymitani de consilio et consensu Roberti Archiepiscopi Strigon. ac aliorum reditus ac terras quasdam. in specie autem „quaedam balnea communia in Strigonio, quae fecit fieri Avia nostra Domina Anna, secundum normam et libertatem a praedecessoribus nostris eidem domui super hoc concessam”, confert. Datum quarto Kalendarum Febr.
Fejér Cod. dipl. IV. I. 106. 109. et iterum IX. V. 153. e transumto Ludovici Magni Regis a. 1377., sed hic erronee Belae III. adtribuit.
406.
1238. 8. Aug. - Gregorius PP. IX. cum „Monasterium de Erche, ordinis s. Benedicti, situm in Insula loci secreti, quod ad Romanam ecclesiam nullo pertinet mediante, adeo sit in spiritualibus et temporalibus collapsum, quod nulla spes est de cetero, ut reformari in ordine suo possit;” mandat Archiepiscopo Strigon. et Episcopo Perusino, suo legato, ut ordinem Cartusiensem in monasterium hoc inducant. - Datum Anagnie VI. Id. Aug., P. a. 12.
Theiner Mon. Hung. I. 164., Wenzel 1. c. II. 86.
407.
1238. 9. Aug. - Gregorius PP. IX. Belam IV. Regem postquam se accinxerit contra Assanum, sub protectione sacrae sedis suscipiens; demandat Archiepiscopo Strigon. et episcopo Waciensi, quatenus eundem a nemine permittant molestari. - Datum Anagnie V. (Id) Aug., P. a. 12.
Theiner Mon. Hung. I. 166., Wenzel 1. c. II. 87.
408.
1238. 22. Dec. - Gregorius PP. IX. provocat Archiepiscopum Strigon. et suffraganeos eius, quatenus Episcopo Bosnensi, „paupertate nimia pregravato, cui plene legationis officium in diocesi Bosnensi commisimus, - -