presentes in perpetuam rei memoriam concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine perphenniter roboratas. Datum Anno gracie Mo. CCo. XXXo VIIIo. Regni nostri anno quarto.
Fragm. sigilli e flavo et albo serico pendet Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. M. Fasc. 1. Nro. 1. - Ed. Fejér 1. c. IV. I. pag. 156.
414.
1239. 2. Nov. - Robertus Archiepiscopus Strigon., baptizato Stephano V., moritur.
Natus est Regi Hung. filius masculus (Stephanus nempe V.), pro quo multae factae sunt supplicationes; de cuius pueri nativitate factum est festum congratulationis mirabile in festo b. Lucae (18. Oct.) et rex in maxima quantitate pecunias expendit et absque numero denarios seminavit et sparsit. Archiepiscopus autem Robertus Strigoniensis puerum baptizavit, quem Stephanum nominavit, ob memoriam s. Stephani primi, in partibus illis a b. Adalberto baptizati; qui Archiepiscopus senex et emeritus, peracta quindena, mortuus est et ad coelestia regna translatus.
Albericus Monachus Chron. ad. h. a. Vide Róka Vitae Vespr. Praesul. 131.; Schier Reginae Hung. 219.; Katona Hist. Crit. V. 862. - Quindena s. Lucae in 1. Nov. cadit, cum autem illam Robertus peregerit, mors eius ad 2. Nov., non autem ad 3. Nov., ut Róka habet, poni debet.
415.
S. a. - Robertus Archiepiscopus terram Bokonne, in Ducatu Sclavoniae sitam, ad personam acquirit.
Ipsa siquidem terra vacua quondam et deserta Martino Bano filio Waic ex predecessorum nostrorum donatione fuerat collata. Postmodum ad Robertum bonae memoriae quondam Archiepiscopum Strigon., et abhinc ad Posam Banum, a quo ad Ocuz Banum et ab illo ad karissimum fratrem nostrum Colomannum Regem et ducem Sclavonicae emptionis titulo exstitit devoluta.
E litteris Belae IV. a. 1245. Fejér Cod. dipl. IV. 1. 386.