XXIII.
MATHIAS.
1240. 6. Mart. - 1241. Mart.
Mathias in aula regia cum Bela IV. sirriul nutritus (Vide Nrum. 429.) e nobilissima certe domo prognatus, eiusdumque circiter cum eodem Bela aetatis, adeoque ca. 1206. natus fuerit. Ab anno 1224. Praepositum Zagrabiensem et Belae iunioris regis cancellarium egit.[480] Bela regni regimine suscepto, officium Cancellarii Mathias noster retinuit. Ultra annum quidem 1235. non nominatur; [481] sed cum Bela expresse dicat, eum multis annis Cancellarium suum fuisse (Vide Nrum. 416.), nec usque a. 1238. alter Cancellarius occurat;[482] officium hoc ad hunc usque annum retinuisse videtur, quo anno episcopus Vaciensis renunciatus est.[483] A. 1239. 29. Nov. anno aetatis suae circ. tricesimo tertio, iam electus in Archiepiscopum Strigon. fuit (Vide Nrum. 416.), confirmatus a Papa 1240. 6. Martii (Vide Nrum. 418.), quae confirmatio 21. Mart. in Hungaria nondum innotuit, nam in diplomate regio hac die exarato Strigoniensis sedes vacare dicitur, Mathias autem adhuc episcopus Vaciensis et postulatus Strigoniensis scribitur.[484]
[480] Fejér Cod. dipl. III. I. 448. III. II. 253. 365.
[481] Ib. IV. I. 27.
[482] Ib. 110.
[483] Ib. 111.
[484] Ib. IV. III. 551.