nupserit, succedant, sed ille ad eadem seruitia teneatur, ad quae decedens, cui succedit, fuerat obligatus. Item si super aliquo dubium oriatur, quod per sacramentum debeat testificari et purgari, septimo se praestito Sacramento, quadraginta denarios et non plures persoluant. Item si aliquis ipsorum conuincatur super aliquo facto, soluere debeat Iudicium iuxta nobilium terrae consuetudinem approbatam. Vt igitur huius libertatis status uel series in posterum inconcussa permaneat, nec aliquo successu temporis per quempiam in irritum possit reuocari, vel aliquatenus queat retractari, ad eius firmam stabilitatem literas nostras concessimus testimoniales, Duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum Anno gratiae Millesimo Ducentesimo Quadragesimo tertio, Septimo Idus Junij. Begni autem nostri Anno octauo.
E Capituli cuiusdam transumto de a. 1584., cuius tamen initium cum appresso sigillo deperiit. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. 7. fasc. 8. Nro. 209. - Edidit Fejér 1. c. IV. I. pag. 279.