XXV.
MAGISTER STEPHANUS II.
DE GENERE VANCHA.
1243. 7. Jul. - 1252. Nov.
Stephani nomen gentile duo solummodo diplomata memoriae prodiderunt, quorum primum Nro. 558. exhibemus, aliud autem ad a. 1283. producemus.[489] In utrisque nomen hoc clare sic exprimitur: Bancha; quin tamen ideo sic illius nomen scribi debeat, in antiquis enim diplomatibus littera B saepius pro V adhibita fuit. Stephanus ergo Vancsai filius erat Comitis Orbazii, ante a. 1250. defuncti, ac in atrio Ecclesiae Strigon, sepulti (Nr. 494. et 509.) Num pater eius hoc nomen gesserit, an vero Comes fuerit de Orbáz, quales erant a. 1267. et 1269. magister Chák; a. 1272. et 1273. Alexander, una Judex Curiae; a. 1273. Laurentius, simul Comes Soproniensis; et a. 1275. Petrus, qui omnes, excepto primo, inter magistratus regni recensentur[490], sub dubio manet; nobis tamen primum verisimilius videtur, quia nepos Stephani nostri pariter hoc nomen gessit, qui cum Praepositus fuerit de Posega, Comes de Orbaz esse non potuit. (Nro. 650.) Comes hic Orbaz, iam a. 1213. occurrit,[491] filios habuit praeter Stephanum nostrum, magistrum Bencentium, ex hungarico Bencze (Benedictus) probabilius sic vocatum, qui a, 1244. comes erat Strigoniensis (Nr. 445.), tum Vincentium et Petrum Comites (Nr. 537.), cuius posterioris filii erant magister Thomas et praememoratus Orbazius Praepositus Poseganus, anno adhuc 1283. occurrentes.[492] Tertium Stephani nostri nepotem novimus, pariter Stephanum, a. 1263. Praepositum Posoniensem (Nr. 632.), tum a. 1266. Archiepiscopum Colocensem (Nr. 705. et 709.). Quartus nepos eius erat Dionysius (Nr. 566.), quintus autem Joannes Archidiaconus Jauriensis.[493] Suos hos nepotes Stephanus per magistrum Mathiam Bissenum educari euravit (Nr. 640.) et Stepbanum insuper in Academiam Bononiensem misit. Tandem consanguineus eius memoratur Lambertus, filius Benedicti. (Nr. 558.)
De anno Stephani natali nihil nobis constat. Prima vice occurrit a. 1238,
[489] Vide Fejér Cod. dipl. V. III. 198., ubi tamen erronee Vancha scribitur.
[490] Fejér ib. IV. III. 405; V. II. 57. 75. 82. 271; VII. I. 356.
[491] Fejér ib. III. 1. 146.
[492] Ib. V. III. 199.
[493] Ib. IV. I.110.