qua Praepositus Vaciensis et aulae Regiae Cancellarius.[494] A. 1240. Praeposituram hanc cum Titeliensi commutavit[495] et eodem adhuc anno post 6. Mart., quo die antecessor eius Mathias, ut vidimus, in Archiepiscopum Strigon. confirmatus fuit, aut certe sequenti, cathedram Vaciensem obtinuit, retento ad annum usque 1242. Cancellani regii munere.[496] Pestiferis Tartaris Regnum inundantibus, Bela Rex „precepit magistro Stephano episcopo Waciensi, Orodiensi et sancti Salvatoris Chanadiensi prepositis, quod ad Reginam (quae id temporis Strigonii fuerit) festinanter accederent et ad confinium Austrie properarent, ibidem finem huius negocii expectantes”[497]. Bela rex e fatali ad Sajó excidio fugae praesidio salvatus, ac a Friderico Duce Austriae thesauris omnibus spoliatus, „ad reginam, que non multum distabat, quantum potuit festinavit et una cum ipsa sine tractu more, Stephanum Waciensem episcopum ad imperialem et Romanam curiam pro subsidio destinavit et interim circa Segesdinum cum illis, quos aggregare potuit, moram traxit.”[498] Prius tamen Stephanus regem Zagrabiam est comitatus, ubi credentionales eius litterae XV. kal. Jun., seu 18. Maii sunt expeditae,[499] hincautem ad partes maritimas videtur descendisse et navi in Italiam transiisse, ubi primum Fridericum Imperatorem, cum Pontifice bellum gerentem, initio circ. mensis Junii convenerat, prout idem datis „in recessu post deditionem et depopulationem Faventiae, 3. die Julii” ad Regem Angliae litteris, his verbis testatur: „prout per Venerabilem Vaciensem episcopum, dicti Hungariae Regis legatum, ad nostram curiam et postea ad Romanam didicimus destinatum, Hic per nos primo transitum faciens, his testimonium perhibuit, quae vidit, et testimonium eius nimis verum est.”[500] Romam ante 16. Jun. appulit, quo die Gregorius IX. audito diro Regni per Tartaros excidio, eidem mandat, ut iuxta datum sibi a Deo prudentiam per se ac alios idoneos verbum crucis per Hungariam et vicinas provincias contra Tartaros praedicet, insuper regem Belam de hac dispositione edocet.[501] Romae diutius moram traxisse videtur, auxilium contra Tartaros sollicitaturus, ob bellum tamen a Friderico Imperatore Papae illatum, praeter litteras consolatorias, 1. Jnl. ad Belam regem directas, nihil obtinere potuit,[502] prout e litteris
[494] Fejér ib. IV. III. 551. Wenczel 1. c. II. 93.
[495] Theiner Mon. Hung. I. 258.
[496] Fejér ib. IV. I. 254., Wenzel II. 144. Errant igitur Desericius (Catal. Episc. Vac. ad calcem Hist. eiusdem p. 4.) qui illum ab a. 1236., et Szvorényi (Purpura Pann. p. 5.) qui ab. a. 1239. iam Episcopum Vac. statuunt,
[497] Roger. Carm. mis. c. 16.
[498] Ib. c. 32.
[499] Theiner Mon. I. 182., Fejér 1. c. IV. I. 215. erronee habet: 25. kal. Jun.
[500] Fejér ib. IV. I. 222.
[501] Theiner 1. c. I. 183. 184.
[502] Ib. 185.