ceruisiam et pabulum, sicut decet. Item id aduentu Regis subuenient abbati, sicut alij populi monasterij prenotati. Item in festiuitate sancti Benedicti de communi soluent duas oues. Item in equo suo seruient et ibunt, quocunque abbas in facto Monasterij eos duxerit destinandos. Hac condicione adiecta, quod si de cetero maliciose a prenotati Monasterij seruicio se retraxerint, vbicumque reperti, seu inuenti fuerint; ipsi et eorum filij iu seruitutem supranominati Monasterij sancti Benedicti perpetuam redigentur. In Cuius rei plenissimam firmitatem presentes Litteras nostras Priuilegiales abbati et Conuentui predicti Monasterij concessimus, dupplicis Sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno domini Millesimo Ducentesimo quadragesimo Septimo, Idus Januarij, Regni autem nostri anno Duodecimo.
Sig. e flavo et viridi serico pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 9. Fasc. 1. Nro. 2. - Paucis Fejér 1. c. IV. I. 480. - Ed. Cod. Strig. II. 53., Wenzel 1. c. VII. 218.
467.
1247. 4. Febr. - Innocentius IV. Archiepiscopis Strigoniensi et Colocensi, quia adventus Tartarorum ad partes Ungariae timetur, mandat, „quatenus de Suffraganeorum vestrorum consilio, ad voluntatem et beneplacitum Regis, loca queratis idonea, in quibus vos et ipsi suffraganei et populi vobis commissi, possitis vos necessitatis tempore receptare, ad quorum locorum edificationem et munitionem - - detis consilium, auxilium et favorem., ita quod in eis persone vestrarum provinciaram salvari valeant, si necessitatis articulus immineret. Datum Lugduni II. Non. Febr., P. a. 4.
Theiner Mon. Hung. I. 204. - Schmitth Ep. Agr. I. 164. - Katona Hist. Crit. VI. 92. - Fejér Cod. dipl. IV. I. 462.
468.
1247. Apr. - Capitulum Quinqueecclesiense quemdam Cel, medietatem insulae et partem terrae Izsép, Capitulo Strigon. vendidisse testatur.
A. B. C.
Farcasius Quinqueecclesiensis prepositus, Totumque eiusdem loci Capitulum Omnibus presens scriptum cernentibus, salutem in domino. Nostri constitutus in presencia Cel, filfus Cel; de villa Ysep nomine, ex vna parte, presentibus ibidem magistro Abraam archidiacono de Ghumur et domino Petro sacerdote, canonicis et procuratoribus sancte Strigoniensis