ecclesie, ex alia, Confessus est, quod ipse superiorem Insule medietatem cum Quarta parte terre, nomine Ysep, certis metis in presencia parcium limitate, tam citra Danubium, quam ultra directe procedendo, a capite eiusdem Insule per Danubium usque ad ueterem Danubium, quod Schtarduna (sic) wlgariter nominatur, Cuius Insule inferiorem medietatem iamdictum possidebat Capitulum, eidem Capitulo uendidit Quinque Marcis de argento, nostra in presencia persolutis. Ita uidelicet, quod populi in terra memorata, citra Danubium commorantes, eundi, necnon ducendi sua animalia per terram ipsius Cel usque ad aquam Donolc causa adaquandi, uel cuiuscunque negocij, liberum habebunt transitum. Preterea quartam partem eiusdem aque Donolc debet ipsum Capitulum. claudere et Cel alias tres et Quartam partem Capitulum habebit de pisscibus ibi captis, tribus alijs partibus ipsi Cel remanentibus. Hoc insuper annotando, quod aquam Danubij, sicut terra ipsius Cel eundem occupat, a Meta sepedicti Capituli superius procedendo, ipse Cel, cum procuratore Capituli locare debet annuatim et de emolumento tres habere partes, Quarta ipsi Capitulo remanente. Nos autem ad precum utriusque partis instanciam, Litteras presentes, nostri Sigilli appensione roboratas, conscribi fecimus, In supradicte uendicionis testimonium et munimen. Anno domini Mo CCo XLo VIIo. Mense Aprili. Yurkone Cantore, Theodoro Custode, Arnoldino decano, Ceterisque quampluribus ibidem existentibus. Datum per manus Petri magistri Lectoris Quinqueecclesiensis.
Sig. e zona membr. pendebat. Orig. nitide perscriptum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 31. Fasc. 1. Nro. 7. - Ed. Cod. Strig. II. 55., Wenzel 1. c. VII. 246.
469.
1247. 26. Maii - Bela IV. Rex transcribit et confirmat Nrum. 477.
BELA clei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque rex, Omnibus xpi. fidelibus, presens scriptum inspecturis, Salutem et omne bonum. Quod regia auctoritate sancitur, stabilitate nititur perpetue firmitatis. Proinde ad uniuersorum noticiam peruenire uolumus presencium per tenorem, quod accedentes ad presenciam nostram Bensa Cantor et Petrus decanus, procuratores ecclesie Strigon., litteras fidelium nostrorum Capituli Budensis nostro conspectui presentarunt super possessionibus et libertinis inferius nominatis, relictis ecclesie memorate, supplicantes nobis humiliter et deuote, ut eas nostrarum munimine litterarum dignaremur confirmare; quarum tenor talis est:
Sequitur Nrus. 477.
Nos autem peticioni ipsorum consensum prebentes et fauorem, predictas