possessiones cum omnibus libertinis prenotatis ecclesie Strigon. duximus confirmandas. Et in confirmacionis nostre memoriam sempiternam ac robur perpetuum, presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostrj munimine communitas. Datum anno domini Mo. CCo. Xo L. Septimo Kalendas Junij, Regni autem nostri Anno Duodecimo.
Sigillum e violaceo serico pendebat. Originale atro charactere pulchre exaratumn, in Arch. Cap. Strig. publ. Capsa 53. Fasc. 7. Nr. 2.
470.
1247. 10. Jun. - Bela IV. Stephano Archiepiscopo Strigon. commisit, ut controversiam inter Andream, filium Ivanka et Und Comitem super terra Wajka vertentem componeret; „idem Archiepiscopus nobis remandavit, quod inter praedictas alio modo nequiret componere, nisi terra dicta supradicto Und comiti remaneret,” et Andreae alia terra, Gorok nomine, assignaretur. Igitur „ne labor praedicti Archiepiscopi in dicta causa haberetur inanis”, Andreae terram Gorok, quam ei dictus Archiepiscopus fecisset assignari, „prout per litteras dicti Archiepiscopi sub sigillo suo praesentatas nobis constitit”, confirmat. - Datum IV. Id. Jun.
Fejér Cod. dipl. IV. I. 478.
471.
1247. 30. Jul. - Innocentius PP. IV. Capitulo Strigon. facultatem sub generali interdicto celebrandi confert.
Innocentius episcopus, seruus seruorum dei, Dilectis filijs ... Preposito et Capitulo Strigoniensi, Salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica pijs uotis et honestis petencium precibus fauorem beniuolum impertiri. Eapropter, dilecti in domino filij, uestris iustis precibus inclinati, ut cum generale interdictum terre fuerit, liceat uobis, ianuis clausis, submissa uoce, non pulsatis campanis, nominatim excommunicatis et interdictis exclusis, diuina officia celebrare, auctoritate uobis presentium indulgemus; dummodo causam non dederitis interdicto, uel id non contingat uobis specialiter interdici. Nullj ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit; indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit