incursurum. Datum Lugduni III. Kalendas Augusti, Pontificatus nostri Anno Quinto.
A tergo legitur: .,Magister Paulus.” Sig. plumb. e rubro et flavo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 44. Fasc. 1. Nro. 6. - Ed. Cod. Strig. II. 56., Wenzel 1. c. VII. 232.
472.
1247. 7. Aug. - Innocentius PP. IV. Achiepiscopum Strigon” in Monasterio Montis Pannoniae processionaliter recipi et ad celebrandum cum pallio admitti praecipit.
Innocentius episcopus, seruus seruorum dei, Dilectis filijs ... Abbati et Conuentuj Monasterij sancti Martinj de Pannonia, Jauriensis diocesis, Salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte Venerabilis fratris nostrj ... Archiepiscopi Strigon. nobis est oblata querela, quod cum ipse ac predecessores eius consueuerint in Monasterio uestro tamquam Metropolitanus processionaliter recipi et in eodem Monasterio cum palleo celebrare, uos spiritu rebellionis assumpto, ei super hoc iniuriosi estis plurimum et molesti. Volentes igitur, ut corrigatis excessum huiusmodi per uos ipsos, vmuersitatem uestram rogamus attentius et monemus, per apostolica uobis scripta mandantes, quatinus eundem Archiepiscopum cum ad Monasterium uestrum accesserit, prout consueuistis hactenus, processionaliter admittentes, eum celebrare ibidem cum palleo libere permittatis. Alioquin dilectis filijs.. Abbati et.. Priori de Pelys, Cistertiensis ordinis, Vesprimiensis diocesis, et ... Preposito ecclesie Agriensi litteris nostris iniungimus, ut partibus conuocatis, audiant causam et appellatione remota, canonico fine decidant et faciant, quod decreuerint, per censuram ecclesiasticam firmiter obseruarj. Datum Lugduni VII. Idus Augusti, Pontificatus nostrj Anno Quinto.
Ab extus: Magister Paulus. Tum manu aliena, sed coaeva: quod processione recipiatur Archiepiscopus in sancto Martino. - Bulla e cannabe pendet. Orig. in Arch. Primat. eccl. vet. Nr. 11. a. - Pray Hierarchia I. 8., Katona Hist. Crit. VI. 109., Fejér Cod. dipl IV. I. 463.
473.
1247. 7. Aug, - Innocentius PP. IV. executionem Nri. 472. demandat.
Innocentius episcopus, seruus seruorum dei, Dilectis filijs ... Abbati et ... Priori de Pelys, Cisterciensis ordinis, Vesprimiensis diocesis, et ... Preposito