Preposito ecclesie Agriensis Salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte Venerabilis fratris nostrj ... Archiepiscopi Strigon. nobis est oblata querela, quod cum ipse ac predecessores eius consueuerint in Monasterio sancti Martinj de Pannonia, Jauriensis diocesis, tanquam Metropolitanus, processionaliter recipi et in eodem Monasterio cum palleo celebrare, ... Abbas et Conventus ipsius Monasterij, spiritu rebellionis assumpto, ei super hoc iniuriosi existunt plurimum et molesti. Volentes igitur, ut corrigant excessum huiusmodi per se ipsos, dictos Abbatem et Conuentum rogandos duximus attentius et monendos, nostris sibi dantes litteris in mandatis, ut eundem Archiepiscopum, cum ad eorum Monasterium accesserit, prout consueuerunt hactenus, processionaliter admittentes, eum ibidem cum palleo libere celebrare permittant. Quocirca discretionj uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus si dicti abbas et Conuentus mandatum nostrum super hoc neglexerint adimplere; uos partibus conuocatis, audiatis causam, et appellatione remota, fine canonico terminetis, facientes, quod decreueritis per censuram ecclesiasticam firmiter obseruarj. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, uel timore subtraxerint, per censuram eandem, cessante appellatione, cogatis ueritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hijs exequendis potueritis interesse, duo uestrum ea nichilominus exequantur. Datum Lugduni VII. Idus Augusti. Pontificatus nostrj Anno Quinto.
Ab extus: Magister Paulus. Tum manu aliena, sed coaeva: contra Abbatem s. Martini, quod cum processione Archiepiscopum recipiant. - Bulla e filis cannabeis pendet. Orig. in Arch. Primat. eccl. vet. Nro. 11. b. - Fejér Cod. dipl. IV. I. 464.
474.
1247. - Bela IV. hospitibus de Luprechtháza, seu Beregszász, libertates impertiens, ait: „Ecclesia vero eorum ad Archiepiscopatum Strigon., contineatur et sit sine iurisdictione magistratus.”
Fejér Cod. dipl. IV. I. 456.
475.
1247. - Philippus Praepositus et Capitulum Strigon. super venditione terrae Stugar in Comitatu Neugradiensi litteras suas per manus Georgii lectoria Strigon. edunt.
Ex orig. Wenzel 1 c, II. 201. - Stugar idem ac Stregar. Vide Nrum. 450.