XXVI.
VACAT SEDES.
1252. Nov. - 1254. 25. Febr.
Mox ac Stephanus Vanchai Romam advenit, factae illum mutationis poenituit; idcirco ne omnem sibi Strigonium redeundi viam penitus occluderet, eo adlaboravit, ut ipse Administrator Ecclesiae Strigon. constitueretur. InHungaria interim Ecclesia Strigon., ut e litteris Capituli Agriensis, a. 1252. exaratis, videmus,[533] vacare censebatur. Rex quidem Bela post celebratam Benedicti Archiepiscopi Colocensis per Capitulum Strigon. in Archiepiscopum Strigon. electionem, licet eam, irrequisito se, a Stephano Vancsai auctoritate Papae confirmatam fuisse aegre tulerit, pro confirmatione electionis huius litteris suis, quae, pro dolor, ad nos non pervenerunt, sedem romanam supplex adiit, ast repulsam est passus (Nr. 530.); Papa enim precibus Stephani Vancsai deferens, illum 30. Dec. 1252. Adininistratorem Ecclesiae Strigon. denominavit (Nr. 517.), disertis id verbis a. 1253. 15. Febr. denuo enuncians. (Nr. 524.) Hanc tamen Papae dispositionem neutra partium probavit. Rex enim Bela consiliis et auxiliis Archiepiscopi Strigon. in omnibus arduis et secretis regni negotiis uti assuetus, eius praesentia „vix in brevi” carere potuit (Nr. 530), cumque hac Papae dispositione absens Archiepiscopus tantum „spiritu et utilitate” - ut Papa scribit - sibi praesens extitisset;[534] confirmationem Benedicti 1253. 11. Maii denuo vehementer postulavit. (Nr. 530.) Sed ipse quoque Stephanus Vanchai, natalis soli dulcedine captus, ac aeris inexperti metuens intemperiem, nt sibi licentia in Hungariam revertendi concederetur, serio institit. Quare nt desiderio eius satisfieret, quin tamen a latere Papae, cui ob eximia merita nimium charus exstitit, penitus avelleretur, eidem officium Legati de latere 1253. 5. Maii commissum fuit. (Nr. 528.) Stephano tamen nondum contento, Pontifex tandem 7. Jun. licentiam illi ad Strigon. ecclesiam redeundi concessit, illa tamen conditione adiecta, ut si usque 1. Nov. possessionem huius ecclesiae habuerit, Praenestina ecclesia et Cardinalatus statim vacent; si autem ecclesiam Strigon. ad terminum praedictum non obtinuerit, redire ad Praenestinam libere possit, usque 25. tamen Dec., ultra quem diem ecclesia Praenestina vacare censebitur. (Nr. 532.) Tum mutata sententia, 9. Jun. relicta illi Cardinalatus dignitate, provocat illum, ut ad Ecclesiam Strigon. accedat.
[533] Fejér Cod. dipl. IV. II. 168.
[534] Theiner Mon. I. 215.