hac parte. Confusione quippe ac rubore afficimur, quod tam legitime ac sollempniter facto negocio consensum regium, sicut de iure decuit, adhibentes, repellimur ut indigni - -; presertim cum non solum ob postulancium vota concurrencia, sed et propter postulati merita, quibus idem multipliciter effulgens, se deo et hominibus reddidit graciosum, consensus noster debitus fuerit et merito approbandus. Cum enim Strigon. antistes sit primus inter ecclesiasticos et seculares principes, quinobis consilio et auxilio in omnibus arduis et secretis regni nostri negocijs debet assistere, cuius eciam presencia carere possumus v i x in brevi, talis merito assumi debuit in dictam ecclesiam, (qui) omnibus amabilis pro sua reverencia habitus, ab omnibus approbari meruerit ex condigno. Talis autem est iste venerabilis pater, de quo nunc est nobis sermo; et ideo non in privato, sed in publico, non in angulo, sed in tecto est utique collocandus. ut tamquam lucerna super candelabrum posita, cunctis luceat in exemplum, et ex sue bonitatis affluencia locupletentur largius universi. In ecclesia enim Strigoniensi idem constitutus, tamquam in medio stans, omnem suam communicat utilitatem publice circum quaque. Preiudicium quoque ex translatione ipsius nec Colocensi ecclesie, nec cuiquam alii generatur, cum et dicte ecclesie Colocensi et quibuslibet aliis idem in Archiepiscopum Strigon. assumptus, possit utilius consulere, efficacius prospicere, ac propensius providere. Nec istud tamquam novum hiis attemptatur temporibus, sed et iam in transactis huiusmodi translacio celebrata reperitur et pariter approbata, nec sine causa, cum utilitas publica private sit merito preferenda. Memoratus eciam dominus S. Cardinalis, cum de gremio fuerit ecclesie Hungarice, et earum statum ad plenum agnoverit, nullatenus ex certa sciencia consensisset tali postulacioni, eam dictis et factis approbando, cui et consilio affuit et postmodum reddendis domino laudibus interfuit et ore proprio oracionem consvetam in talibus dixit, si exinde cuiquam fieri preiudicium inspexisset, vel aliqualiter credidisset Ad hoc cum de mandato nostro infra certos dies ad eleccionem seu postulacionem faciendam Canonici Strigonienses processerint et auctoritate vestra dominus S. Cardinalis, sicut in vestro mandato continebatur, quamquam nobis irrequisitis, eandem approbaverit, patet evidenter, quod postulato ius extitit acquisitum; consequens ergo est, quod sine preiudicio et confusione postulati et pariter postulancium, ut salva reverencia vestre paternitatis loquamur, tam legittime factum non debuit vel potuit immutari; quia etsi ex plenitudine potestatis omnia possitis, potestati tamen vestre renunciasse videmini in hac parte: sicut et ipse deus, cuius vices geritis in terris, non omnia facit potencia ordinata, seu[539] condicionata, licet possit omnia potencia
[539] Fejér: sed