loci Capitulum, vniuersis, quibus presentes littere patuerint, salutem in domino. Ad universorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Andrea, filio Hodnog Nicolay Neugradiensis, ab una parte, et Luca comite, procuratore venerabilis patris domini archiepiscopi Strigon., aule regis Cancellarij, ab altera, coram nobis personaliter constitutis; dictus Andreas est confessus, quod terram suam quandam, nomine Hakara, iuxta fluuium Lulkus, ad se solum pertinentem, sub certa meta terre Archiepiscopatus Strigon. adiacentem, uidelicet vodkerth uocate, predicto domino Archiepiscopo pro duabus marcis et fertone vendidisse iure perpetuo possidendam et ipsam summam pecunie se habere plenarie est confessus; obligando se ad hoc, quod si per quempiam ipse dominus Archiepiscopus super ipsa terra impeteretur et molestaretur, ipse deffendere in omnibus et penitus expedire teneretur proprijs laboribus et expensis. Vt autem hec empcio et uendicio robur perpetue firmitatis obtineat, presentes litteras, per alphabetum diuisas, et sigilli nostri munimine roboratas, ad peticionem parcium duximus indulgendas. Anno Domini Mo. CCo. Lo. Septimo.
Sigillum e flavo et rubro serico pendebat. Orig. in Arch. Prim. Sec, Lad. F. Fasc. 8. Nro. 151. - Edidit Fejér 1. c. III. II. pag. 115., qui inter reliquos errores Datum diplomatis ad a. 1227. ponit; deceptus probabilius forma litterae L., quam in superiori parte iusto longius reflexam, pro numero arabico 2. habuit.
585.
Ca. 1257. - „Frater Jacobus miseracione Diuina Magister Hospitalis Domus Sancti Stephani Regis de Strigonio et Conuentus eiusdem” venditionem cuiusdam terrae per Mete, filium Elus, de uilla Mortund, de parrochia Huntiensi, factam attestantur.
Wenzel 1. c. VII. 541. - Annus in fine diplomatis sic exponitur: A. D. M. CC. XLo. Scriptorem hic aberrasse, inde patet, quia Tartarorum in textu mentio occurrit. Wenzel diploma hoc a. 1260. exaratum putat; sed cum Jacobus Magister Domus ultra a. 1257. non compareat (Vide Nrum. 584.), a. autem 1259. Magistratum Domus iam Laurentius gesserit (Vide Nrum. 603.); diploma hoc post a. 1257. expediri non potuit.