586.
1257. - Filii Ladislai de Kural pro dote et quarta puellam terram in Divék assignant.
Datores seu assignatores.
Item Thomas, filius ladislai et Kura1, frater eiusdem de Kura1, pro dote et quarta vxoris Chepanij dederunt et assignauerunt.
In anno domini 1257. Anni vsque modo 174.
Aceeptatores.
. . . et phylippo fratri suo de uilla dyuegh terram duorum aratrorum cum medio. Mete autem ipsius terre assignate continentur in littera prepositi et Capituli Strigon.
E regestro membran. a. 1431. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. K. Fasc, 5. Nro. 52. - Ed. Cod. Strig. I. 45.
587.
1258. 27. Jan. - Benedictus Archiepiscopus Strigon, quandam partem terrae Szebelléb, a Rubino et Joanne Civibus Strigon. indebite occupatam, Capitulo Strigon. readiudicat.
Benedictus, diuina miseracione archiepiscopus Strigoniensis, aule regie Cancellarius, Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Salutem in vero salutarj. Ad uniuersitatis vestra noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum ecclesie nostre Capitulum Rubinum et Johannem filios Petri Collicaponis, ciues Strigonienses, ad nostram presenciam fecissent in iudicium euocari, contra ipsos fecerunt proponi, quod cum predicti Rubinus et Johannes haberent quandam terram in comitatu Huntensi, nomine Domonig, contiguam et confinem terre de Scebehleb, que est Capituli antedicti, ipsi antiquos fines egresi, quandam partem de dicta terra de Scebehleb clam, auctoritate propria, contra iusticiam occuparant. Quare petebant eosdem Rubinum et Johannem a prefata terra ipsorum, taliter occupata, per nos auctoritate iudiciaria remoueri. Cumque prefati Rubinus et Johannes Iitem contestando respondissent, narrata non esse uera et petita fieri non debere; Tandem ijdem R. et J. uoluerunt et consenserunt spontanea uoluntate, quod Philippus prepositus ecclesie uostre et vnus canonicus Strigoniensis unacum homine nostro, ad hoc specialiter deputato, ad terram, que occupata dicebatur, accederent et eam, presente parte aduersa, fide inspicerent oculata et si in prefata terra constituti