constituti, deprehenderent illam non esse de terra Rubini et Johannis predictorum, sed pocius occupatam, quemadmodum est premissum; idem homo noster, recepto iuramento ab ipso preposito et Socio suo, super eo, quod prefata terra, quam occupatam dicebant, sit de iure Capituli antedicti, eam Strigoniensi ecclesie restitueret, iustas metas ibidem presentibus partibus erigendo; Alioquin ipsam relinqueret dictis Rubino et Johanni, ab eis pacifice possidendam. Nos ergo secundum uoluntatem et beneplacitum predictorum Rubini et Johannis clericum nostrum fide dignum, magistram videlicet Benedictum, ad inspiciendum terram ipsam duximus cum partibus destinandum; Qui ad nos rediens, presentibus partibus dixit, quod predicti prepositus et socius suus, scilicet Petrus presbiter, canonicus Strigoniensis, presente parte altera, super prefatam terram constitutj, eam diligencius inspexissent et tandem iurassent, illam esse de terra ville de Scebehleb, ad Strigoniensem ecclesiam pertinente, provit superius est pretactum. Vnde idem clericus noster metas in eadem terra, que, prout inspectores conicere potuerunt, circa quantitatem centum et decem iugerum protendebatur, presentibus partibus erigens, eam auctoritate nostra ecclesie restituit antedicte. Mete autem erecte hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a septemtrione iuxta uiam in loco, ubi sunt due mete antique; Deinde vergit superius ad montem ad duas metas in planicie, quarum una est ecclesie, sub arbore Quercus, altera Rubini et Johannis; Abhinc directe uadit ad duas metas, in Berch positas et inde similiter uadit ad alias duas metas prope uiam sub arbore Quercus, ibique transit uiam ad antiquam metam, terra et lapidibus cumulatam, et uadit in Berch versus meridiem ad duas metas terreas, in planicie positas; Inde directe uadit iterum ad duas metas, quarum vna est ecclesie, altera Rubini et Johannis sub arbore Quercus; Abhinc in Berch eundo, peruenitur ad duas metas, quarum vna est ecclesie antiqua et alia nova Rubini et Johannis; Deinde per medium vallis transuolat ad alium montem, vbi sunt due mete, et inde vadit iterum ad alias duas metas, in planicie positas; Abhinc descendit in magnam vallem ad duas metas terreas; Deinde ascendit iterum ad montem lapidosum, ubi sunt due mete terree; Inde ad arborem Tvlfa, sub qua est meta in monte excelso; Abhinc descendit in magnam vallem similiter ad duas metas; Dein vergit superius ad magnum montem lapidosum, ubi sunt due mete, et inde in Berch eundo, peruenitur ad antiquam metam ecclesie, iuxta quam est alia meta noua; Abhinc similiter ad duas metas, quarum una est ecclesie, altera Rubini sub arbore Tulfa; Dein per eundem Berch eundo, peruenitur ad duas metas antiquas, quarum vna est ecclesie, altera Rubinj sub arbore Quercus et tercia posita est ex parte terre ville Pyr, ibique terra Rubinj terminatur et incipit terra ecclesie tenere metas cum dicta villa Pyr