XXVIII.
PHILIPPUS
DE GENERE CHURLA.
1262. 11. Jan. - 1272. post 18. Dec.
„Philippus, de quo plures iam recordantur, et fuit solemnis persona.” Hoc Philippum nostrum elogio celebrat a. 1334. Joannes Archidiaconus de Guerche in Ecclesia Zagrabiensi.[577] Pater eius Comes Joachimus, aliter Iwachinus, filios Comitis Geche, Comes erat Cibiniensis, (Schybiniensis) cui ob multa servicia Rex Andreas II, terram Zolona, in Sclavonia sitam, contulit.[578] Hinc concludere licet, generacionem de Churla, e qua Joachimus descendit, (vide Nrum, 711.) e Sclavonia originem duxisse. Non igitur confundendi sunt Comites de Churla cum Comitibus de Churle, aut Chyrle seu Csörle, qui originem e pago cognomini in insula Csallóköz sito, hodieque Csölle vocato, ducunt.[579] Comes hic Joachimus, adhuc vivente Andrea II., „cum Bela Rex de eiusdem patris sui licentia donaciones suas, que perpetuitates vocabantur, reuocaret,” iam decesserat;[580] ergo intra a. 1226., quo Bela perpetuitates revocare coepit,[581] et a. 1235., quo Andreas obiit. Si proinde etiam Bela rex ipsum ob praestita fidelia servitia dilaudat, (vide Nrum. 711.) haec illi tantum qua Juniori Regi impendere potuit, Joachimus hic alterum praeter Philippum nostrum filium habuit Thomam, qui ambo Belae regi, ut ipse fatetur, „continua fidelitate a puericie sue temporibus adheserunt et multimoda servicia impenderunt.”[582] Haec tamen verba, quantum ad Thomam attinent, stricte sumenda non veniunt; Nro. enim 716. Bela ipse testatur, Thomam hunc Comitem Colomanno Ducia primis pueritiae suae annis adhaesisse, ac nonnisi post eius obitum, ergo ab a. 1241., ad Belae se regis servitia contulisse.
Philippus noster cum anno 1248. canonicam pro episcopo aetatem, ut mox videbimus, nondum attigerit, anno circ. 1219. in lucem editus fuerit. In aula regia, ut e citatis Belae verbis apparet, educatus, Reginae Cancellarium
[577] Kercselich Hist. Eccl. Zagrab. 26. 74. 87.
[578] Wenzel 1. c. VII. 255. 310.
[579] M. Sion. III. 373.
[580] Wenzel 1. c. 310.
[581] Vide Dissert. nostram Az egyházi javak. Magyar Sion VI. 87.
[582] Wenzel 1. c. VII. 255.