egit, quo munere fungens, a. 1248. a Capitulo Zagrabiensi in episcopum electus fuit. Ast Albertus Archidiaconus Zagrabiensis ab electione hac Capitulum ex eo prohibuit, quia „nonnullos de ipso Capitulo fore maioris excommunicationis sententia innodatos” scivit. Canonici tamen „huiusmodi admonitione contempta, illicitis illecti promissionibus, non. sine labe simoniace prauitatis, ipsum archidiaconum de Capitulo turpiter eiecerunt,” ac Philippum, Reginae, ut diximus, Cancellarium, „patientem in etate defectum, per laice presumptionis abusum” elegerant. Quare praedictus Albertus contradictione sua ad Benedictum Archiepiscopum Colocensem, loci Metropolitanum, se convertit, sed iterum sine effectu, quia „dictus Archiepiscopus et talem electionem confirmare et eidem Philippo sic intruso consecrationis munus impendere propria voluntate presumpsit.” Igitur totam causam personaliter Papae detulit, qui 1. Oct. episcopis Csanadiensi et Sirmiensi, ac Pilisiensi Abbati commisit, ut infra quatuor menses inquisitione adornata, causam deciderent, aut sedi apostolicae remitterent.[583] Quid iudices hi effecerint, hucdum latet, vanam tamen fuisse hanc Alberti criminationem, inde patet, quod electionem pontifex adprobaverit. Quando adprobatio haec, subsecuta fuerit, pariter nondum constat, cum nullae litterae papales, quae ante a. 1251. ad Philippum directae fuissent, hucdum innotuerint. In diplomatibus tamen regiis anni 1248., ante 14am et 26a Oct. exaratis, iam episcopus Zagrabiensis vocatur.[584] Male ergo Kercselich Philippum in diplomatibus ante a. 1250. non reperiri asserit.[585] Errat itidem Memoria Basilicae Strigon.[586], dum Philippum hunc, eundem cum Philippo - ab a. iam 1245. (vide Nrum. 457.) non autem ab a. tantum 1255. - Praeposito Strigon., asserit, in litteris enim Papae praecitatis de hac Philippi nostri dignitate nihil commemoratur. Errat porro, dum eum ab a. nonnisi 1259. Episcopum Zagrabiensem fuisse scribit.
Philippum hunc aliqui eundem fuisse cum Phile, quem Thomas Archidiaconus Philetum dicit, Chasmensi primum, tum Zagrabiensi Praeposito, contendunt. Kercselich huic opinioni non favet quidem, sed nec reiicere illam audet, cum cuivis hac de re, quod lubet, sentire permittat.[587] Et revera opinio haec non prorsus infundata ex eo haberi posset, quod Phile hic Cancellarius fuerit a. 1239. Colomanni Ducis,[588] quodve fratrem habuerit pariter Thomam quendam Comitem. [589] His tamen non obstantibus, Philippus noster diversus
[583] Theiner Mon. I. 206.
[584] Wenzel 1. c. VII. 255., Fejér Cod. dipl. VII. V. 275.
[585] Hist. Eccl. Zagrab. 84.
[586] pag. 120.
[587] L. c.
[588] Fejér Cod. dipl. IV. I. 169.
[589] Ib. IV. II. 121.