a Phile hoc fuit, quia certum est, hunc Phile anno iam 1251. in vivis non exstitisse.
Phillippus initio statim episcopatus sui Castrum Medved sive Medvevár, non procul Zagrabia in edito colle amoenissime situm, cuius hodie adhuc tristia supersunt rudera, ob incursiones hostiles aedificavit, quod Ladislaus IV. Rex a. 1273. his testatur: „pro certo certius constitit nobis per barones et nobiles regni nostri, quod iam dictum castrum (Medueuar) ex bonis et sumptibus ecclesiae nostrae Zagrabiensis per praefatum venerabilem patrem (Philippum), tunc praelatum ipsius ecclesiae, constructum fuerit et munitum.[590]” [591] Testatur Joannes quoque Archidiaconus supra citatus, his verbis: „Hic (Philippus) bono zelo ductus, aedificavit castrum Medve, pro conservando thesauro Ecclesiae, metu Tartarorum, quia adhuc non erat murata civitas seu Castrum Gretz (Zagrab); sed ex aedificatione male fuit provisum Ecclesiae Zagrab. et pertinentibus ad eam, sicut experientia docuit et docet”[592]. Aedificavitautem communibus cum Capitulo impensis, prout Capitulum Albense post factam eatenus inquisitionem a. 1328. his verbis adstruit: „Quod venerabilis Pater Dominus Philippns, olim Episcopus Zagrabiensis et demum Archiepiscopus Strigon., castrum Medve, una cum Capitulo Zagrabiensi in terra ipsorum propriis sumptibus suis et suorum construxerunt.”[593] Fuitque terminatum opus a. 1255.[594]
Philippus anno iam 1248. cum Stephano Bano Sclavoniae ad revocandas terras castri de Zagoria exmissus fuit.[595] Et eodem anno Bela Rex in possessione terrae Zolona illum et fratrem suum Thomam confirmat.[596] Bela nempe cum post mortem patris sui „omnes perpetuitates per totum regnum suum validiore manu cepisset revocare,” eosdem „ad euitandum scandalum, quod in cordibus aliorum nobilium Regni sui oriri potuisset,” „a possessione ad tempus daxit remoueridos, eo proposito et promisso, vt uel aliam possessionem in eiusdem Comitatus districtu sub forma commutationis sibi daret, vel easdem sibi captata opportunitate redderet.” Promissionis ergo suae non immemor, possessionem hanc, ut vidimus. a. 1248. illis restituit, additis solemnibus, quae proh dolor aetatem nostram non tulerunt, litteris, in quibus illorum servitia „per longum gloriose et laudabiliter” declarat, quam donationem a. 1250.
[590] Fejér Cod. dipl. IV. II. 121. ?????
[591] Fejér Cod. dipl. V. II. 126.
[592] Kercselich Hist. Eccl. Zagrab. 87.
[593] Fejér Cod. dipl. VIII. III. 334.
[594] Kercselieh 1. c. 85.
[595] Fejér 1. e. VII. V. 275.
[596] Wenzel 1. c. VII. 255.