Nos quod adtinet, utramvis tenere possumus sententiam, si primam; Dominicum ultro expunximus. Sed acceptemus secundam, seu concedamus diploma hoc, prout nobis reipsa etiam persvasum est, authenticum esse; quomodo tunc sententiam nostram de Anastasio primo Archiepiscopo stabiliemus? Quaestio haec maioris est indaginis, quam ut obiter definiri possit; idcirco lectorum venia latius nos diffundemus.
De Dominico Desericius sequentia scribit: „Dominus iste Dominicus, ut illum compellat s. Stephanus in eodem privilegio, Ecclesiastici Ordinis fuerit, dignitate, verbi cauea, Canonicali insignitus, eximiae doctrinae, religionis, auctoritatis, quem aut s. Piligrinus ad Geyzam beati Stephani Patrem ordinaverit, vel secum duxerit; aut s. Adalbertus ex suis Comitibus insigniorem, ad latus pueruli Stephani dereliquerit, educationis et institutionis gratia; qui certe indidividuus s. Pignori adhaerebat”. Alibi autem illum expresse s. Stephani „ab unguiculis moderatorem individuum” appellat, atque a Nuncio sive Legato Pontificio Strigonii in primum Strigon. Archiepiscopum sacratum asserit[61]. Ladislaus autem Turóczi ita eius activitatem expingit: „Adest ad latus Stephani Regum devotissimi frequentissimus, describit oppidatim Templorum loca, iacit Coenobiorum fundamenta, Episcopia designat”[62]. Sic alia alii, quin alium praeter diploma memoratum, praesto habuissent fontem. Jam autem de his omnibus diploma hoc altum tacet, sed illum simpliciter Archiepiscopum, quin addat: Strigoniensem; et ViceCancellarium appellat.
Verum quidem est, in Hungaria, ut Pray observat, nullum praeter Strigoniensem eo tempore Archiepiscopatum, adeoque nec Archiepiscopum, exstitisse[63]; sed in diplomate memorato s. Stephanus Dominicum Archiepiscopum iam ante pugriam cum Koppány, Calvi Zirindi filio, Duce Simigiensi, initam, adstitisse sibi ait. Pugna autem haec certo certius a. 998. evenit[64], duobus ergo ante erectionem Archiepiscopatus annis, dum Stephanus non ad erigendos Episcopatus, sed in tuendum paternum solium incumbere debuit. Quomodo ergo iam ante a. 998. Dominicus Archiepiscopus Strigon. esse potuisset? Katona quidem difficultatem hanc his argutiis evertere nititur, quatenus Stephanus non affirmat Dominicum „archiepiscopum fuisse tempore dicti belli; sed per historicam quandam prolepsim ita vocare potuit eum, quem iam tunc ob eximiam vitae sanctitatem familiarissimum habuit, ac non multo post ad archiepiscopen evexit[65].” Ast tenor diplomatis clare ostendit, personas in eo occurrentes illius officii titulo esse insignitas, quod tempore praedicti belli reipsa gesserunt. Sic Anastasius
[61] L. c. pag. 96. 39. et 85
[62] Ung. suis cum Reg. 100
[63] Hierarch. I. 157
[64] Szabó Vezérek kora 428
[65] Hist. Crit. I. 124