uolente, uiam uniuerse carnis fuerimus ingressi; pro nostre anime salute fratres predicti Capituli singulis septimanis singulas missas celebrari facere tenebuntur. Volumus eciam, quod uniuersi prouentus siue fructus dicte Possessionis ac omnium supradictorum ad cottidianam sustentacionem et distribucionem fratrum, tantummodo continue residencium et ad Horas Canonicas cottidie concurrencium, diuidantur, et deputentur, de quibus Prepositus et Lector, quicunque pro tempore fuerint, porciones percipiant, sicut quilibet Canonicus percipit, et non ultra, in distribucione simularum de Tyrna. Preterea uolumus, quod supradicti Capituli fratres unum ex ipsis, ydoneum et fidelem, preficiant et assignent ad procuracionem seu regimen Possessionis supradicte. Prefatis eciam seruis damus, tradimus et assignamus ibidem nouem iugera terre fimate, in uno loco existencia, et uolumus, quod ijdem serui et eorum heredes seu successores, procuratori, magistro, uel Rectori dicte possessionis, qui ad uindempniandum uineas supradictas illic accesserit, uiginti Cubulos farine de frumento bono et totidem Cubulos de annona cum Cubulo Symigiensi annuatim soluere teneantur. Ut autem hec nostra donacio, inter uiuos facta, tam in presenti, quam in futuro robur perpetue firmitatis optineat; supradicto Capitulo Strigoniensi super premissis omnibus presentes concessimus litteras, sigilli nostri autentici munimine roboratas. Anno Domini Millesimo Ducentesimo Sexagesimo Quarto. Octauo kalendas Junij. Indiccione Septima.
Sig. e rubro serico pendebat. Orig. eleganti calamo exaratum in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 67. Fasc. 1. Nro. 3. - Ed. Cod. Strig. II. 89., Wenzel 1. c. VIII. 106.
657.
1264. 28. Maii. - Judices Regii piscinam Csehtó Capitulo Budensi readiudicant.
Nos Philippus Strigon., Smaragdus Colocensis Archiepiscopi, Rolandus Banus tocius Sclauonie, magister Mauricius Tauarnicorum domini Regis Senioris, Ladislaus Wayuoda Transsiluanus, magister Baas Judex Curie Illustris Regis, Judices ab vtrisque Regibus pro utilitate Regni deputati, Significamus, quibus expedit vniuersis, quod Piscinam ecclesie Budensis, Chechtow vocatam, portui Zynta adiacentem, decreuimus restitui ecclesie Budensi memorate, a quocumque detentore sine aliqua difficultate, iusticia mediante. In cuius rei memoriam perpetuam presentibus duximus Sigilla nostra auitentica apponenda. Datum in Insula sancte Marie, in uigilia asscensionis domini, Anno eiusdem Mmo CCmo LXmo quarto.
E trans. Sigismundi Regis a. 1389. - Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. U. Fasc. 4. Nro. 39. - Ed. Fejér 1. c. IV. III. pag. 239, Wenzel 1. c. III. 106.