communi eligent voluntate, et eundem preposito dicti Monasterij de Chwth presentabunt confirmandum, qui omnes causas minores inter se exortas iudicabit secundum aliorum hospitum libertatem, maiores vero causas, vtpote causam furti, homicidij, violencie, membrorum mutilaciones, effusionem sanguinis, decimarum et Incendij, Judex, per prepositum de Chwth ordinatus et statutus, Judicabit, de quibus duas partes Judiciorum percipiet Idem Judex, per prepositum deputatus, tercia parte huiusmodi Judiciorum villico eorumdem hospitum remanente. Item racione census, sew terragij ijdem hospites in octaua beatj Michaelis Archangeli in quolibet anno dicto Monasterio tria pondera finiti argenti soluere tenebuntur, et munera deferent, sicut dominis terre conaueuerunt exhibere in duabus solempnitatibus festis, videlicet in Natiuitate domini et in pasca.
Item in magna Insula contulimus eidem Monasterio nostro duas terras sew villas, Harus vocatas, cuna decimis et Judicio, ac alijs vtilitatibus vniuersis, quarum quidem terrarum, sew villarum mete hoc ordine distinguntur: Prima siquidem meta incipit subtus villam Harus vocatam et in inferiorj sue[631] ville Bacha, fllij Onuz, circa littus Danubij sunt due mete; de quibus parum procedendo vadit versus meridiem et retro domum eiusdem Bacha sunt due mete, a quibus tendit ad supeviorem partem eiusdem ville Bacha, vbi sunt due mete; deinde vadit ad kapolnahegh, vbi sunt due mete et ante eundem monticulum kapolnahegh a parte meridionalj sunt due mete. Inde vadit per viam, qua itur ad ecclesiam sancti Nicolai, in locum Tyvisseswelgh vocatum, vbi surit due mete. Abhinc parum procedendo, circa eandem viam est vna meta, de qua per eandem viam currit ad vallem Ewzmaza nominatum, in qua valle sunt due mete angulares, vbi terra Bacha a terra holharus separatur. A quibus quidem duabus metis parum eundo versus orientem ... ad Ewzmaza sunt due mete. Inde non longe eundo in terris arabilibus sunt due mete similiter. Dehinc tendit ad montem leushegh, ante quem montem sunt due mete, et in latere eiusdem montis sunt alie due mete. Abinde ... Wnnaghkw (?) ad duas metas, quarum vna est lapidea, altera (terre)a. Dehinc parum procedendo, in terra arabili sunt due mete, et inde peruenit ad montem kyngusholm (?) ante quem montem in arabili (terra) sunt due mete, et ... montem sunt due mete, a quibus parum declinando ad septemtrionem ad senevswelgh, in qua sunt d(ue) mete, et ibi separat terram felharus a terra populorum Abbatis Wissegradiensis, Zeulus nominata, et ab eodem loco senevswelgh declinat interato versus orientem et vadit ad Zeksew, vbi est meta vna et de Zeksew in terra arabili parum eundo est vna meta. Inde tendit ad magnum fossatum, in quo magno fossato est meta vna, ibique terra abbatis Wyssegradiensis
[631] Fors: fine.