Abbas monasterii s. Martini appellatur, quem tamen Katona et omnes reliqui scriptores tempore exarati diplomatis iam Episcopum Colocensem fuisse contendunt. Si ergo Dominicus teste hoc diplomate, a. 998. iam Archiepiscopus fuit, certe Strigoniensis esse non potuit. Dominicus quidem in diplomate hoc etiam a. 1001., ergo erecto iam Archiepiscopatu Strigon., Archiepiscopus appellatur; quod tamen hoc nihil assertioni nostrae officiat; Chrysostomus Novák Anonymo, contra quem authentiam diplomatis vindicaturus consurgit, apposite ita demonstrat: „Statuisti §. 8. Dominicum Strigoniensem Archiepiscopum esse non potuisse ante Cupanum bellum, quia Chartuitio teste Strigon. Archiepiscopatus ante bellum Cupanum non erat; nec in eo, unquam nisi vacuis opinionibus poteris impugnari. Dominicus tamen Archiepiscopus esse debuit, quia diploma s. Martini talem esse dixit. Eundem Dominicum post Cupanum etiam bellum Archiepiscopum fuisse, idem diploma dicit: Strigoniensem fuisse non dicit, imo penes illum refert Sebastianum, quem Chartuitius exserte Strigon. Archiepiscopum fuisse tradit. Igitur 1001. anno talis fuit Dominicus Archiepiscopus, qualis ante Cupanum bellum, cum alius fuisse nullo documento probetur: at ante Cupanum bellum Strigoniensis non erat: ergo non edocta prioris status mutatione, etiam 1001. anno Archiepiscopus fuit, sed non Strigoniensis. Haec cum in naturalibus rerum principiis fundata sint, Dominicum eousque tibi Strigon. Archiepiscopum fuisse nemo credet, quod talem fuisse docueris”[66].
Porro Dominicus Archiepiscopus in eodem diplomate Vice Cancerarius, ut vidimus, appellatur. Bene equidem scimus, Officium Cancellariatus tempore iam Stephani Regis, imo longe serius etiam, nondum ita coordinatum fuisse, ut sedi Archiepiscopali Strigon. ordinarie adnexum fuisset; sed etiam id certissime tenemus, Archiepiscopum Strigon. nunquam ViceCancellarium fuisse; nemo enim erat, qui supra illum constitutus, Cancellarii munere fungi potuisset. Clare hoc testantur omnia, quae hucdum lucem viderunt, diplomata, in quibus ArehiEpiscopum Strigon., qui nisi vicem Cancellarii egisset, non invenies; Benedictum hoc nomine tertium si excipias, qui, ut loco suo videbimus, e Praeposito Budensi et ViceCancellario Regio Archiepiscopus Strigon. electus, cum Praepositura etiam Officium ViceCancellarii usque ad confirmationem suam retinuit. Huic adiungere possumus Gregorium pariter Electum, qui in quodam Caroli Regis a. 1302. diplomate Electus et Administrator Strigon., Praepositus Albensis et ViceCancellarius appellatur[67]. Sed haec turbulenta erant tempora, et Benedictus quidem numquam confirmatus fuit, ideoque Praeposituram et Officium ViceCancellarii ad mortem usque retinuit. Gregorium autem nec Praelati Hungariae in Archiepiscopum Strigon. receperunt[68], sed neque Carolus ipse,
[66] Animadversiones in Vind. 108.
[67] Fejér Cod. Dipl. VIII. 1. 98
[68] Epist. Bonif. PP. VIII. a. 1302. M. Tört. Tár II. 181