cuius ViceCancellarium egit, tunc adhuc pro legitimo ab omnibus habebatur Rege. Hi ergo allatis non obsistunt. Et sic Dominicus Archiepiscopus, quia ViceCancellarii fungebatur officio, Strigoniensis esse non potuit.
Tandem in epilogo diplomatis huius, cuius auctoritate Dominico primus inter Archiepiscopos Strigon. locus tribuitur, etiam Sebastianus Archiepiscopus nominatur. Eadem ergo prorsus auctoritate Sebastianus quoque pro Archiepiscopo Strigon. est habendus, eo magis, quod et Hartvicus Strigoniensem eum appellet. Num ergo duo simul convixerunt Archipraesules Strigonienses ?
Stiltingus difficultatem hanc ita solvere conatur: „Chartuitius - sunt verba illius - non asserit de Sebastiano, primum fuisse Archiepiscopum, sed cum ipsius promotionem diu post erectionem Metropolis Strigon. referat, multaque alia interponat, potius insinuat, primum non fuisse”[69]. Haec quidem argute dicta sunt, sed neminem certe persvadebunt; „quis enim credat - observat Novák - Chartuitium primi Metropolitani nomen taciturum fuisse, secundo ita accurate descripto ?” Praeterea hic Stiltingus sibiipsi contradicit, cum argumentum ex ordine, quo facta ab Hartvico referuntur, ducit, quod tamen alias ipse inhibet, cum observat, Hartvicum rerum gestarum ordinem saepius invertere, „ita ut necesse non sit ubique affirmare prius facta esse, quae prius referuntur a Chartuitio; contrarium enim observabimus variis locis. - - Haec praepostera factorum narratio familiaris est scriptoribus, qui exactam non texunt Chronologiam”[70]. Huius effati etiam hic recordari debuisset, quia ut Katona recte infert, „neque hic aliqua ratione caruit praepostera haec Chartuitii, qui non annales, sed vitam scripsit, narratio, qua voluerit una serie Sebastiani tum promotionem, tum coecitatem, tum restitutionem exhibere; quumque haec diversis annis acta sint; iterum, quod iam saepe monuimus, apparet, ex ordine rerum, a Chartuitio narratarum, nullum solidum argumentum duci posse”[71].
Stiltingus ergo difficultatem hanc non solvit; sed etsi ex asse diluisset, semper adhuc remanet difficultas, exinde suborta, quod ut diximus, in diplomate memorato duo simul compareant Archiepiscopi.
Ad difficultatem hanc eliminandam Podhradczky[72] et alii sufficere autumant asserere, verba, quae de Sebastiano testantur, tardius diplomati adiectafuisse; non advertentes, assertione hac authentiam diplomatis funditus convelli. Nemo enim regulis diplomaticae vel parum excultus ignorabit, diplomati legaliter expedito et sigillo authentico roborato, amplius ne voculam quidem addere vel demere licuisse, quin diploma eo ipso pro falso haberetur. Apud nos ab hac regula Reges solum stirpis Andegavensis, Carolus nempe I. et Ludovicus I. quodammodo
[69] Vita s. Steph. n. 260. pag. 211.
[70] L. c. n. 175. pag. 143.
[71] Hist. Crit. 1.123.
[72] L. c. pag. 46.