Mete eciam terre predictorum nobilium et ipsius Iwan, que per populos de Verebuna destructe esse asseruntur, emendabuntur in fide trium nobilium, scilicet Peturke, Syxti et Iwan, coram officiali archiepiscopi iusto modo, sicut in litteris Benedicti, bone memorie quondam Strigon. archiepiscopi, uidimus contineri, et quod ipsa terra, que ex parte archiepiscopi in concambium dari debet ipsis nobilibus, iudicio omnium minoris vtilitatis dicitur, archiepiscopus conuentis Triginta quinque marcis adiciet marcam vnam, quarum triginta sex marcarum medietatem archiepiscopus soluet, uel solui faciet, in octauis sancti michaelis nobilibus suprascriptis, Reliquam vero dimidiam partem in quindena sancti Martini coram Capitulo Budensi. Solucione autem facta, Capitulum prefatum suas dabit partibus litteras, solucionis seriem et omnem processum et conuencionem, inter eos habitum et habitam, continentes, secundum tenorem nostrarum presencium litterarum. Debent eciam predicti nobiles in quindena sancti Martini totali solucione sibi facta, archiepiscopo, vel eius certo nuncio, restituere coram eodem Capitulo omnes litteras siue nostras, siue aliorum quorumcumque iudicum nostrorum, siue quaslibet litteras predecessoris, vel predecessorum dicti archiepiscopi, et omnia munimenta, siue documenta, que Strigon. archiepiscopo vllo vmquam tempore possent preiudicium generare et ipsis nobilibus, quantum ad predictas villas et ecclesiam, in aliquo suffragari, et si aliqua documenta, vel alique littere aliquo malo ingenio non essent reddite vel reddita, cassa et irrita habeantur. In cuius rei memoriam et robur perpetuum presentes dedimus litteras, simplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum et actum in Lypcha, Anno domini Millesimo CCo. LXo. Vo. Indiccione octaua, die tercio exeunte mense Julio.
In dorso vestigium sigilli appressi. Ibidem: Super terra Ze1eu in Comitatu Neugradiensi. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. F. Fasc. 8. Nro. 153. Aliud par orig. ibidem Lad. Q. Fasc. 1. Nro. 7. - Edidit Fejér 1. c. IV. III. pag. 269., Extr. ib. VII. I. 328.
684.
1265. Jul. - Magistratus Strigon. Syrlyz civem domum suam filiae suae Annae vendidisse testatur.
Nos Comes Rvbynus, maior ville, Jaanynus et Hermannus comites, Banko, Mauritius, Rubynus paruus, Cunc comes, Godinus, ceterique ciues de Strigonio, - - uolumus fierj manifestum, quod Syrlyz, noster conciuis, ab una parte; Gylys, filius Bonifacij de Alba, pro domina Katherina, filia iamdicti Syrlyz, matre sua, et Johannes, filius xristofori Trayeclensis, gener eiusdem domine, pro eadem domina, ab alia constituti coram nobis, equanimiter