contra Andream Comitem de Bana super tribus articulis, inferius exprimendis, in facie terrae Aha vocatae, sacramentum secundum formam litterarum Comitis abraam de Moroucha, tunc iudicis per nos deputati, coram testimonio Capituli Nitriensis et fratris Petri, Magistri domus hospitalis, ac conventus s. regis de Strigonio; super eo videlicet, quod quarta pars fruticeti, quod vulgo Harazt dicitur, non esset Comitis Andreae memorati, sed totaliter fuisset ipsius Capituli; secundo super eo, quod quadraginta iugera terrae non fuissent dicti Andreae Comitis hereditariae; et tertio super eo, quod in nemore, quod Beruk dicitur, quarta pars non fuisset Comitis Andreae supradicti, sed fuerit totaliter Capituli memorati, praestare debuissent; eaedem partes taliter super ipsa terra comparendo, et praedictis viris de Capitulo Strigon. iurare paratis, prout in litteris Capituli Nitriensis et in litteris Conventus dictae domus hospitalis s. regis de Strigonio[637] contineri vidimus, concordarunt, sicut etiam partes coram uobis comparendo retulerunt, quod terra, quae erat a parte meridionali versus villam Aka, per populos Capituli Strigon., tam in terra arabili, quam in nemore, silva et fruticeto, dictus Comes Andreas reliquit eidem Capitulo Strigon. perpetuo possidendam. E conuerso idem Capitulum reliquit terram, fruticetum, seu etiam silvam, seu nemus, quae erant ex parte villae Andreae Comitis, nomine Jóka, similiter eidem Andreae Comiti perpetuo possidenda.” Quam compositionem Rex ratihabet. - Datum II. Id. Nov.
Fejér Cod. dipl. IV. III. 273.
690.
1265. 30. Nov. - Bela IV. Rex causam filiorum Ryhen, prout „in litteris, sigillis venerabilis patris Ph(ilippi) Strigon, Archiepiscopi, aule nostre Cancellarij, et Laurencij Comitis, Judicis Curie nostre, impressis, composicionis factum inter partes facte continentibus,” comperit, ordinat. - Datum in Kamarum in festo Andree Apostoli.
Rómer Győri füzetek I. 210. - Wenzel 1. c. VIII. 130.
[637] Litterae hae hucdum latent.