quodammodo deflexerunt, quorum primus omnia privilegia sua sub primo sigillo, tempore coronationis suae sculpto, ac altero in partibus Transalpinis deperdito confecta, tertio et postremo suo sigillo confirmavit. Ludovicus autem sigillo suo primo in partibus Uzurae pariter deperdito, omnia diplomata eo roborata, tum omnia privilegia Caroli Regis, sub eius prioribus duobus sigillis cassatis emanata, denuo confirmari ac novo sigillo vallari iussit; necessum tamen duxit in apposita confirmationis formula expresse declarare, hanc confirmationis seriem diplomatibus his e mandato suo speciali additam fuisse[73]. Tenor tamen diplomatum taliter confirmatorum intactus permansit, nec ei quidquam additum fuit. Adiecta ergo, quae de Sebastiano in fine diplomatis s. Stephani loquuntur, verba, ni diploma falsum sit, suppletorie addi non potuerunt.
Senserunt hoc scriptores in specie Benedictini, Fuxhoffer et Czinár, ac ideo ne authentiae diplomatis officiant, cum semet aliter extricare non valuissent; de Dominico Archiepiscopo altum tacent et Sebastianum primum Archiepiscopum Strigon. constanter statuunt. Tertius autem ordinis s. Benedicti scriptor Chrysostomus Novák, iam expresse reiicit Dominicum his verbis: „Excutiantur Tabularia, proferantur diplomata, quae Dominicum a. 1001. Strigoniensem fuisse metropoliten evincant. Certus sum, ne veteris quidem ullius scriptoris dignam superesse auctoritatem, quae de Strigoniensi Dominici Archiepiscopatu meminisset.” Nec Stephano Katona improbata haec a nobis argumentandi ratio placuit; quia tamen Hartvicum cum diplomate hoc omni possibili modo componere voluit, nec ob salvandam diplomatis authentiam verba illa de Sebastiano tardius adiecta fuisse praeeunte illi Chrysostomo Novák, concedere potuit, hanc, qua de labyrintho hoc elabatur, iniit viam.
„Dicendum est - ait - Sebastianum et Dominicum eundem omnino fuisse; nec igitur vel illos qui Sebastianum vel qui Dominicum infulam Strigon. primum obtinuisse dicunt, errare. Legimus Astricum quoque simul Anastasium fuisse dictum, cur idem non liceat existimare de Sebastiano, postquam in eodem diplomate tam Sebastianus, quam Dominicus appellatur Archiepiscopus, qui tamen unicus in Hungaria tunc erat? Tam Astricus, quam Sebastianus ex monasterio fuit ad infulam promotus; sicut igitur ille, sic iste videtur et illud nomen, quod monachus gerebat, retinuisse, et aliud, quod et Romani pontifices eo tempore iam factitabant, post promotionem adscivisse.”[74]
Eodem, quo Katona, anno Pray quoque afferre hanc opinionem tentavit, sed una candide fatetur, eam non paucis difficultatibus obnoxiam esse.[75] Novák autem fusius eam evertere conatur, dum ex Anonymo quaerit „num Dominicum et Sebastianum unum, aut duos homines putes? si unum, ut Katona - - vult,
[73] Vide formulam hanc in Corp. Jur. Hung.
[74] Hist. Crit. I. 121. et III. 182.
[75] Hierarch. II. 3. a)