qui duobus duos in Regno ArchiEpiscopatus non reperis, cur uni plus uno requiris? si duos existimas; num uterque in Hungaria Archiepiscopus? si alter tantummodo; habuit fortasse unus in Hungaria Strigonium, alteri sedem in ea regione quaeras, unde fuisse existimas. Si uterque fuit in Hungaria, quaero; num ambo, ut cum antiquioribus loquar, Cardinales, siue titulo certarum determinatarum Episcopalium Ecclesiarum, ad quos ordinati essent, perpetuo affixi et veluti incardinati; anvero unus eorum Cardinalis, ut de Sebastiano Carthuitius aperte scribit, alter vero sine titulo ad totius Regionis necessitates, prout res, tempus et locus posceret sub illa nascentis, in Hungaria Christianae religionis initia institutus? Primum dici non posse, certum est, quia praeter unam Archiepiscopalem Ecclesiam Strigoniensem alia in Regno non fuit. Alterum ut asseramus, non modo nihil prohibet; sed ne dubitare quidem sinunt ea, quae Biographi s. Gerardi temporibus s. Stephani evenisse tradunt.” In legenda nempe s. Gerardi de septem eius sociis monachis haec legit: Hi officium Archiepiscopatus habentes, aedificabant ecclesias in urbibus cet. Tum interrogat: „Quid si omnes septem unum subscripsissent diploma?” Responsum reddit Katona, nullum ex iis archiepiscopi titulum usurpaturum fuisse, quem nec ipse s. Gerardus, cui tamen isti subiecti fuerant, usurpaturus erat. Officium Archiepiscopatus illos exercuisse, non Archiepiscopos fuisse, biographus laudatus scribit, qui paulo post eosdem non Archiepiscopos, sed canonicos vocat. - - Canonicos igitur ut erant, se subscripsissent.”[76] Ceterum totum hoc e legenda s. Gerardi petitum argumentum, falsum est, quia in legenda non vox Archiepiscopi, sed Archidiaconatus occurrit, expressio illa: Archiepiscopi officium, ut Batthyányi observat, commentum est Wionis, qui legendam hanc edidit.[77] Et generatim proposita haec Chrysostomi Novák argumentandi ratio ita omni prorsus probabilitatis specie caret, quemadmodum illa, contra quam directa est et insuper facile etiam retorqueri potest; prout Anonymus quidam reipsa his retorsit: „Quid si largietur, Sabastianum incardinatum Strigoniensem, Dominicum autem regionalem Archiepiscopum a. 1001. fuisse? Quem triumphum hic producet auctor? Regionales antistites curam animarum in locis, ad quae incardinati Episcopi non facile veniebant, habebant, plantabant Ecclesias, aulasque principum defugiebant. Non ergo per aliquem ChorEpiscopum, sed per Strigon. Archiepiscopum faciebat Rex expeditiones, privilegiaque signari curabat. - - Doceatur quaeso Regem aliquem opera alicuius regionalis Praesulis in diplomate aliquo firmando usum esse. Alias nubem pro Iunone captamus[78].” Ideo etiam Katona ea potissimum causa, quia si Dominicus regionarius tantum fuisset, in publico diplomate, ut exemplis demonstrat, Archiepiscopi titulum usurpare
[76] Hist. Crit. III. 186.
[77] S. Gerardi Scripta et Acta 328.
[78] Animadvers. in Vind. 104.