714.
1267. - Bela IV. et Stephanus iunior Rex libertates, a s. Stephano Rege Nobilibus Regni concessas, confirmant. „Si quis autem nostrum imposterum praesentis statuti et libertatis, a s. Stephano constitutae, transgressor exstiterit, quod absit, illum Dominus Archiepiscopus Strigon. per censuram ecclesiasticam compellat ad promissa inviolabiliter observanda.” -
Kovachich Vestigia Comitior. 134., Fejér Cod. dipl. IV. III. 391.
715.
1267. - Stephanus iunior Rex servitia militaria Joannis, filii Chabanka, collatione terrae Ha1ász remuneratur.
STEPHANUS, dei gracia Junior Rex Hungarie et dux Transsiluanus, omnibus xpi. fidelibus, presens scriptum inspecturis, salutem in vero salutari. Licet Regia pietas manum munificam porrigere debeat vniuersis, illos tamen, quorum experta probitas laudata est in prosperis et in aduersis, principaliori debet prosequi munere et fauore; vt alij eorum exemplijs inuitati, ad fidelitates et seruicia facienda forcius accendantur. PRoinde vniuersorum noticie harum serie volumus peruenire, Quod licet Johannes, filius Chabanka, dilectus et fidelis noster, a primeuis puericie nostre temporibus in arduis Regni nostri negocijs varijs fortune casibus intrepide et viriliter se exponens, in multis articulis, nobis et Regno nostro plurimum necessarijs et admodum oportunis, grata et accepta maiestati nostre impendisset obsequia, que ad preseas enarrari sufficienter per singula nequeunt suo modo; quedam tamen de suis seruicijs et milieijs, pro nobis impensis, in medium duximus proferenda: Quod cum graues persecuciones per parentes nostros sine meritis et excessibus pateremur, et conflictum cum suis barronibus et exercitibus iam sepe sepius habuissemus, ubi idem nobiscum semper vna cum alijs fidelibus nostris, nostro lateri in ipsis conflictibus adherententibus, uiriliter et probabiliter dimicauit non parcens rebus, nec persone. Postmodum tamen, cum in Ilsuazeg cum Herrico palatino conflictum habuimus, vbi idem cum duobus filijs suis captus fuit, dictus Johannes pre ceteris supervenienti aciey se exponens, nobis et alijs cernentibus uiriliter dimicando, tres bonos milites nobis captos duxit. Nos igitur uolentes sibi grata uicissitudine occurrere, In recompensacionem seruiciorum suorum prehabitorum, licet ea, que ad presens agimus, respectu eorum, que facere intendimus eidem et meretur, minima uideantur, quandam terram castri nostri de Heues, Halaz vocatam,