cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis, sub hijsdem metis et terminis, prout ipsum castrum dictam terram habuit, et possedit, eidem Johanni et suis heredibus, heredumque suecessoribus contulimus, iure perpetuo et inreuocabiliter possidendam, sicut eciam per priores litteras nostras patentes eandem terram primo uidimus contulisse. Vt igitur huius nostre donacionis et collacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec processu temporum per quempiam in irritum possit, vel debeat retractari, seu reuocari, presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Petri, aule nostre vicecancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno domini Millesimo, Ducentesimo Sexagesimo septimo.
Sigillum dupplex, e serico flavo, rubro et viridi pendens, regem in throno sedentem, in alia autem parte equo rapido insidentem, ac hasta et scuto armatum exhibet; epigraphe viciatum. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. T. Fasc. 23. Nro. 495. - Edidit Fejér 1. c. IV. III. pag. 414.
716.
1267. - Philippus Archiepiscopus Strigon. et delegati cum eo Judices, super portione terre Nykh, Ponyth filio arnoldi, perpetuum silentium imponunt.
Fejér Cod. dipl. IV. III. 385. - Huc referendae videntur etiam litterae Belae IV. absque dato expeditae, in quibus cum contra eundem Ponyth ad exhibitionem litterarum Philippi Archiepiscopi et coiudicum sententiam proferre voluisset, idem Ponyth respondit: „quod ipse haberet litteras predictorum venerabilium patrum (Philippi Archiepiscopi nempe et coiudicum), per quas praedictas litteras - - exhibitas posset infringere, seu annichilare.” Wenzel 1. c. VIII. 47., qui tamen litteras has ca. 1262. exaratas putat. Huc item pertinent aliae quoque eiusdem Belae litterae, pariter absque dato emanatae, quibus eundem Ponyth „secundum sentenciam wenerabilium patrum, Ph. Strigoniensis et S. Colochensis Archiepiscoporum ac Baronum nostrorum” peremtorie citat. Wenzel 1. c. VIII. 264.
717.
1268. 24. Febr. - Clemens PP. IV. Praeposituram de Titel confirmat, exemtamque Archiepiscopo Strigon. subiicit.
Clemens, episcopus seruus seruorum dei, dilectis in xpo. filijs, vniuersis Episcopis, prepositis, abbatibus, Prioribus, ac alijs omnibus, qui fide censentur xpiana, salutem et apostolicam benediccionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honesstum, tam vigor equitatis, quam eciam ordo exigit racionis, ut id per solicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Exibitis (sic)