720.
1268. a. 14. Oct. - Bela IV. villam Udvard, post recessum Tartarorum Ressul militi teutonico collatam, et tributum, ibidem exigi consvetum, Sebret militi donatum, Archiepiscopo Strigon., qui villam hanc a Regina 100 marcis, tributum vero a Sebret pariter 100 marcis comparavit, in perpetuum confirmat.
Bela, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crowacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex, omnibus, presentes litteras inspecturis, Salutem in domino sempiternam. Ea, que sacrosanctis dei ecclesijs acquiruntur, siue largicione principum, siue ex alijs legibus[645] cognitis titulis, perpetua debent firmitate esse subnixa, et ne vllo vmquam tempore inminucionem uel corrupcionem senciant, circumspeccione prouida Regalis priuilegij patrocinio sunt sollicicius solidanda et robori perpetuo commendanda. Proinde ad uniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod cum pridem Regnum nostrum permissione diuina Tartari inuasissent et sua barbarica feritate vastauissent, Regnicolis in magna parte vel peremptis, vel abductis, et Vngaria, ante plena populo, multis in locis in solitudinem esset redacta, de cunctis mundi partibus homines, tam agricolas, quam milites, ad repopulandum terras depopulatas et habitatoribus vacuatas, edicto Regio studuimus conuocare. Venientibus itaque ad uocacionem nostram causa inhabitandi Regnum nostrum, dedimus et assignauimus terras et possessiones, et aliquibus redditus, unicuique prout status sui exigencia requirebat. Inter quos terram, villam, seu possessionem Vduord, quondam vduornicorum, desolatam, vtpote suis primis incolis uacuatam, cuidam militi teutonico, Ressul[646] nomine, cum quibusdam terris, ad eam pertinentibus, dedimus, contulimus et assignauimus Sibi et heredibus suis, heredumque successoribus, iure dominij perpetuo possidendam. Tributum vero, quod in eadem villa Vduord a transeuntibus exigi consueuit, alteri militi, Sebret nomine, cum quibusdam alijs terris dedimus, contulimus et assignauimus, similiter iure dominij per eum et per suos heredes possidendum perpetuo et habendum. Qui Ressul miles terram Vduord, prefato donacionis nostre titulo, sicut uerus dominus et legitimus possessor, ipsam terram Vduord (sic) bene per quindecim annos vel citra, pacifice et quiete habuit, tenuit et possedit. Processu uero temporis ipsi Ressul, conuento coram nobis per villicum et Ciues de Tyrna super morte cuiusdam conciuis sui, cum inficiaretur se occidisse conciuem eorum, nobis iudicantibus fuit a parte altera duellum oblatam et ab eo susceptum, partibus a nobia ad congrediendum et duellandum certo termino assignato. Quo termino adueniente, in ipso congressionis inicio, licencia, primitus a nobis petita et optenta,
[645] Lud. Rex: legalibus.
[646] Ludov. Rex: Resseu1.