inter partes talis transaccio intercessit, quod predictus Ressul uxori interfecti Ciuis de Tyrna solueret centum marcas, quas ad soluendum certis loco et terminis, per nos assignatis, sob pena Regalis Judicij, si primum terminum omitteret, sub pena vero duppli, si ultimo termino non solueret, per nostras se litteras obligauit; quo non soluente primo, nec secundo terminis, ymo nec ulterioribus, sibi, super cessasicione solucionis conuento, sub grauioribus penis assignatis; villa Vduord fuit pro ipsis centum marcis et pro penis commissis villico et Ciuibus de Tyrna, uice et nomine Relicte interfecti conciuis eorum, sentencialiter assignata, Redempcione ipsius ville Vduord, principali debito et penis commissis solutis, prefixo ad hoc Sibi termino reseruata; quod redimere non curante, sed pocius insolutum dimittente et recepta licencia de Regno nostro exeunte, predicta terra Vduord adiudicata fuit relicte interfecti, possidenda cum pleno dominio et habenda; que Relicta interfecti de Tyrna, attendens se possessionem tenere non posse, a domina Regina, karissima consorte nostra, precibus obtinuit, ut villam Vduord ad se reciperet et Sibi illas solueret certum marcas. Quinquaginta igitur marcis nunc ei solutis, ad soluendum alias quinquaginta marcas breuem terminum assignaremus, et villa Vduord fuit ad dominam Reginam deuoluta titulo empcionis, et officiali ipsius domine Regine, Dominico Comiti, assignata. Postmodum vero venerabili patre Phylippo, Strigon. ecclesie archiepiscopo, aule nostre Cancellario, dilecto et fideli nostro, exponente domine Regine, nobis presentibus, quod terra Vduord multum erat Sibi utilis, cum esset commetanea villis et terris archiepiscopatus, Domina Regina, gratificari Sibi in hoc uolens, confestim liberaliter concessit terram Vduord Sibi relinquere, et reliquit archiepiscopatus nomine, refusis Sibi quinquaginta marcis, quas soluerat, et solutis quinquaginta marcis Relicte interfecti Ciuis de Tyrna, quas promiserat ad soluendum, et quod pluris ualeret villa, dixit et protestata est, archiepiscopatui se donare, statimque per hominem suum, magistrum M., prepositum de Scepus, hominem archiepiscopi, procuratorio nomine ipsius archiepiscopi et archiepiscopatus nomine, in corporalem possessionem ipsius ville Vduord fecit introduci. Archiepiscopus uero ad mandatum domine Regine quinquaginta marcas, quas refundere debuit, soluit Bartholomeo de Weccha in stipendium suum, et alias quinquaginta marcas soluit relicte interfecti de Tyrna, cui domina Regina tenebatur, sicut villicus et fere omnes maiores Ciues de Tyrna coram nobis dilucide sunt confessi. Prefato igitur modo villa Vduord archiepiscopo, archiepiscopatus nomine, deuoluta, cum in eadem villa Tributum, quod in ipsa villa a transeuntibus exigitur, esset ex donacione nostra cuiusdam militis teutonici, Sebret nomine, pecijt idem archiepiscopus, quod cum Sibi molestum esset et quodammodo[647] possessionis turbacio, vt in archiepiscopatus villa
[647] Ibid. quemadmodum.