non potuisset, suae inhaeret opinioni et quaestionem hanc finaliter sic expedit: „Agimus nempe verosimilibus, non certis, rationibus: utramvis igitur sententiam amplecti, cuivis liberum esto. Postulat cl. auctor diploma, quae Dominicum a. 1001. Strigoniensem fuisse metropoliten evincant; pari iure nos iterum postulamus eiusmodi documenta, quae Dominicum eundem Archiepiscopum fuisse regionarium ostendant. Coniecturis ille regionarium fuisse; coniecturis nos Strigoniensem fuisse (eundem nempe cum Sebastiano) docemus.”[79]
Opiniones ergo hae sic mutuo se elidunt. Ast etiam si probarentur, nil nobis obstarent; Novák enim Dominicum Strigoniensem fuisse Arehiepiscopum aperte negat; quod autem Stephani Katona opinio, etiamsi validioribus firmaretur rationum momentis, nihil sententiae nostrae deroget, inde patet, quia nos Sebastianum, quem eundem cum Dominico putat, Strigon. Archiepiscopum fuisse pariter negamus.
Interim quis ergo Dominicus hic fuit? Ad quaestionem hanc solvendam deficientibus fontibus Oedipo opus est. Novák, ut vidimus, illum aut extraneum, aut regionarium Archiepiscopum, alii autem, teste Batthyányio, legatum fuisse sedis Apostolicae existimant, sed his iam Batthyányi assentiri noluit, „cum Benedictus de Vetta fuerit primus sedis Apostolicae Legatus, alter autem Azo, cuius sanctus Rex ipse meminit”[80]. Fejér illum alio nomine Anastasium appellat, adeoque Abbatem s. Martini habere videtur; prorsus quidem inepte, cum non Dominicus, sed ut videbimus, Astricus hoc nomine audierit[81]. Novissime vero Florianus Mátyás, quia Dominicus in epilogo diplomatis s. Stephani, Abbatiae de Bakonybél a. 1037. concessi, sic commemoratur: „Dominicus archiepiscopus vicecancellarius pater est”; pater autem, testantibus id legendis, idem significet ac Abbas, - sic in legenda s. Gerardi: Defuncto itaque patre monasterii, magister Gerhardus eligitur in abbatem” - eundem Dominicum Abbatem de Bakonybél fuisse coniicit. Nam - argumentatur - etiam s. Adalbertus Romae monachum professus, si ad Episcopatum suum coactus non redivisset, in Abbatem eligi potuisset[82]. Sicille; sed haec iam non moramur; quidcunque fuerit Dominicus, Strigoniensem certe Praesulem nunquam egit. Illum ergo ex allatis iure merito his Chrysostomi Novák verbis finaliter dimittimus; „Dominicum Strigoniensem fuisse Archiepiscopum a. 1001. hactenus nemo evicit, et certus sum a nemine unquam evincendum”[83].
Absoluto sic Dominico, quid de Sebastiano, quem Bucelinus erronee
[79] Hist. Crit. III. 189.
[80] Notulae in Agamantis Palladii Responsa. 137.
[81] Fejér Index Cod. dipl. 1. 34. et Cod. dipl. VII. II. 264.
[82] L. c. 12.
[83] Animadvers in Vind. 113.