Stephanum vocat[84] tenendum, videamus. Initia Archiepiscopatus eius Tarnóczi[85] ad a. 1000. extendit, Catalogus contra Archiepiscoporum Strigon. Corpori Juris Hung. adfixus, ad a. 1010. retrahit. Reliqui passim scriptores, ut Szentiványi, Timon, Szörényi, Lehotzky, Schmitth, Kemp, Palugyay, cet., a. 1002. assignant. His tamen Pray ita obversatur: „Plerique a. 1002. Sebastiano tribuunt, quo fuerit Dominico Archiepiscopo subrogatus. Hac ratione Dominicus annum integrum non excesserit, quod tempus mihi videtur magnopere adstrictum et in Sebastiano propterea occupatum. Recens enim instructum et ab Monachis habitatum s. Martini Monasterium, tum s. Stephani de religiosa Sebastiani vita iudicium, quod multam et crebram de eius virtutibus cognitionem indicat, verisimiliter svadent, Sebastianum aliquot post Dominicum annis huic subrogatum, etsi quis bic annus sit, definire non ausim. Si tamen coniecturae locus sit, reor a. 1005. fuisse, quo Sebastianus ad Strigoniensem Cathedram promotus sit et oculis captus; quod altero ab hinc anno Astrici, qui et Anastasius audit, memoria in Synodo Francofordiensi in haec verba occurrat: „Anastasius Ungrorum Archiepiscopus - -”. Ungrorum Archiepiscopus hoc tempore nemo praeter Strigoniensem fuit, itaque cum Astricum sive Anastasium, vicariam operam Sebastiano praestitisse Chartuitius memoret, hunc Synodo Francofordiensi subscripsisse oportuit, et dehinc eidem Sebastiano locum rursus cessisse. Ita tres annoram circulos Carthuitii proxime ad verisimilitudinem exactos habemus”[86]. Katona autem, quamvis Sebastianum anno 1001. iam Archiepiscopum Strigon. fuisse contendit[87], bene tamen Prayum observare ait, anno circiter 1005. Sebastianum oculis captum esse[88]. Bene hic nobis advertendum est, Sebastianum, ut Hartvicus praetendit, triennio fuisse oculorum lumine privatum, quia autem Astricus nisi qua Administrator Strigoniensis semet Archiepiscopum Ungarorum a. 1007. subscribere potuit, coecitas Sebastiani ultra a. 1005., ut Katona observat, differri non potest, sic enim triennium illud Hartvici cum subscriptione illa Anastasii solum conciliari potest. Duumviri ergo hi ultro agnoscunt, Anastasium non aliter semet Archiepiscopum Ungarorum subscribere potuisse, nisi, quia vices Sebastiani obivit. Sed num hac ex ratione semet recte Archiepiscopum subscribere potuisset, aequi diiudicent lectores; Horváth id aperte negat[89]; bene observans, Sebastianum, si reipsa Strigon. Archiepiscopus exstitisset, dignitatem hanc etiam sub coecitate retinuisse, adeoque etiam a. 1007. non Anastasius, sed ille Strigoniensis, seu quod idem, Ungarorum Archiepiscopus fuisset. Nec ex Hartvico obiici potest, Anastasium Sebastiano
[84] Annal. Benedictini Aug. Vind. 1656 pag. 206.
[85] Indicia Sanct. Hung. 49.
[86] Hierarchia I. 154.
[87] Hist. Crit. III. 185.
[88] Ib. I.119.
[89] Az első eszt. érsek 5.