Epsceu cum certis metis antiquis, binis et binis, tendit usque ad terram Ogan, ubi eciam sunt tres mete angulares. Post hec iuxta terram Ogan uadit uersus meridiem usque ad terram Kuy, et iuxta illam a parte meridionali procedendo, reflectitur ad partem occidentalem, et redit ad predictam terram vrsap, scilicet ad priorem metam et ibi terminatur. Item cursus metarum terre Monoros talis est: quod prima illarum incipit ab oriente iuxta terram ville Tath, et iuxta illam cum certis metis antiquis tendit uersus meridiena usque ad terram Epsceu, ubi sunt due mete angulares. Inde iuxta terram Epsceu tendit a parte meridionali cum metis interpositis usque ad terram Beren, iuxta quam procedendo uersus occidentem, contiguatur terre Pel. Hinc autem iuxta terram Pel uadit uersus septemtrionem ad quandam viam et illam transeundo, peruenit ad terram Boyoth, ubi sunt tres mete angulares, et iuxta illam terram Boyoth, cum certis metis interpositis a septemtrionali parte, descendit iterum ad orientem usque ad terram That, ubi ipsa terra Monoros a terra That non per metas separatur, sed per quendam limitem, qui uulgariter Mege uocatur, et cum ipso limite redit ad priorem metam, et sic terminatur. Vt igitur huius nostre donacionis series firma et stabilis in posterum perseueret, eidem comiti Benedicto presentes concessimus litteras, Dupplicis Sigilli nostri munimine roboratas; anno domini Mo. Co C. LCo. Nono.
E transumto Fenennae Reginae, vide ad a. 1294. 1, Mart. - Edidit Fejér 1, c. IV. III. pag. 522.
736.
1269. - Rubynus Comes et Archinus, Godinus, Ganpunchar, Hermanus Comes, Mauricius et Elkinus, Jurati Cives Strigon. testantur, quod Margareta, relicta Bartholomaei, terram mariti sui, in Cholnuk existentem, vendiderit Balduino, filio Janini Comitis, Civis Strigon. et Geles, filio Bonifacii, civis Albensis, pro octo marcis fini argenti.
Wenzel 1. c. VIII. 252.
737.
1269. - Abbatia B. Mariae V. de campo Strigon., Ord. Cisterc., fundatur.
De Abbatia hac omnia in dubio haerent. Pázmány (Acta et Decr. Syn. Dioec. Strigon.
1629. Appendix II. 105.) et Rosenthal (Actio s. Ord. Cisterc. 11.) simpliciter Abbatiam de Strigon. Campo nominant; Heimb (Not. Hist. de ortu et progres. Abbatiae ad s. Gothard 165.) iam titulum addit B. Mariae Virg.; Paintner vero (ap. Fuxhoffer Monast