Monast. II. 110.) Abbatiam de Campo Strigon. sancti Tisiboti vocat. Omnes hi Scriptores in aera fundationis a. nempe 1269. conveniunt. Quod tamen nos, omnibus fontibus destituti, nec asserere, sed neque impugnare valemus.
738.
1270. 5. Mart. - Stephanus iunior Rex Hungariae causam inter Dominicum Comitem de Sáros et Philippum Archiepiscopum Strigon. super quadam insula in fluvio Sajó certamine duelli dirimendani, pugilibus iam diutius dimicantibus, via amica compositam esse testatur.
Nos St(ephanus), dei gracia Junior Rex Vngarie, dux transiluanie, dominus Cumanorum, tenore presencium significamus vniuersis, quod cum inter Dominicum, comitem de Sarus, ex parte vna, et inter venerabilem patrem Ph(ilippum), dei gracia archiepiscopum Strigon., aule regie Cancellarium, ex altera, Super quadam insula in Soiou, inter villam Pyspuky et inter villam Pogon existente, incipiens in quodam Er, qui exit de Soyo et eadem cadit, in quo uidelicet molendina esse consueuerunt, quam idem Dominicus comes racione terre Gumuriensis castri, pogon uocate, a nobis eidem concesse, a dicto venerabili patre requirebat, duellum adiudicassemus; adueniente itaque termino, in die et in area duelli, pugilibus parcium inuicem diucius dimicantibus, nobis et barronibus nostris ac alijs quam pluribus mediantibus, talis inter eos composicio extitit ordinata, quod venerabilis pater memoratus, pro quo Leos comes, officialis eiusdem, assumpsit, soluet quinque marcas in termino ad hoc assignato; dicta vero insula cessit in ius et proprietatem dicti venerabilis patris, per ipsum et ecclesiam Strigon. perpetuo possidenda. Datum in Puruzlo in octauis Cinerum, anno domini Mo. CCo. Septuagesimo.
Sigillum tergo appressum equitem exhibet, vide Pray de Sigillis Tab. VIII. fig. 4. - Orig. ex Arch. Prim. Sec. episcopo Rosnaviensi, tempore erectionis eiusdem episcopatus resignatum, Illmus. D. Georgius Schopper Episc. Rosn. liberaliter nobiscum communicavit.
739.
1270. post 5. Mart. - Capitulum Vaciense Philippum, Archiepiscopum Strigon., Dominico, Comiti de Sáros, vi Nri 738. quinque marcas exsolvisse testatur.
GRegorius prepositus Waciensis et Capitulum eiusdem loci vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in auctore salutis. Ad vniuersitatis